PL 23, col. 361

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 8

in tota Epistola vulneraris: excepto eo, quod
tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem seposito
parumper Sacerdotis honore substernens
[ Al. substinens], deprecatur salutem tuam, et his
verbis loquitur: « Praesta mihi et tibi ut salveris, sicut
scriptum est, A generatione perversa: et recede ab
haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. »
Et infra: « Propter defensionem haereseos adversum
me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis
habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere
quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores
et dogmata defendentibus. » Dic mihi, disputator egregie,
de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper
de caeteris taceo [ Al. tacens]. Prima illa blasphemia,
quod nec Filius Patrem, nec Filium possit videre

Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est?
« Sanctam, inquit, et adorandam Trinitatem, ejusdem
substantiae, et coaeternam; ejusdem gloriae et
divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui
grande aut parvum, aut inaequale, aut visibile in
deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut
incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem:
sic incorporalem, invisibilem et aeternum dicimus
Filium et Spiritum sanctum. » Nisi hoc diceres,
Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si
ante non dixeris: non eventilabo, si amaveris eos
qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando
ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui
Theone presbytero Spiritum sanctum Deum [ Al.
Domini] in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque

cum suis concitus fugerit, ne tantum audiret
piaculum. Statim 415 sera conversione fidelem,
inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus
consul est mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum
cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere:
Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus
Christianus. Quid mihi longo sermone et laciniosis
periodis Arianum te non esse demonstras? Aut
nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus
est talia, damna, quia dixerit. Vis scire quantus
sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si
nos [Al. homo], aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit
vobis quam annuntiavimus, anathema sit [(Gal. I,
8)]
. Tu mihi ut crimen extenues, et dissimulato nomine
criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus

in blasphemiis arguatur, otiosam fidem artifici sermone
contexis. Dic statim, et Epistola tua hoc habeat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.