PL 23, col. 359

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 5 · To Pammachius against John of Jerusalem 4 · To Pammachius against John of Jerusalem 6

postea Episcopus Cypri a Valente non tangebatur.
Tantae enim venerationis semper fuit, ut regnantes
haeretici, ignominiam suam putarent, si talem virum
persequerentur. Scribe igitur ad hunc. Responde
epistolae ejus: sentiant caeteri finem, eloquentiam,
prudentiam tuam, ne tibi solus disertus esse videaris.
Cur ab alio provocatus, aliorsum arma convertis?
Palaestinae [ Al. Palaestinis] interrogaris, et
respondes Aegypto. Aliis lippientibus, ungis oculos
non dolentium. Si placitura nobis alteri loqueris,
satis superbe: si aliud quam quaerimus, satis superflue. 412
5.
Theophilus quid probaverit. Sed dicis,
epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus.
Quid probavit? contra Arium, contra Photinum,

contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc
tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini,
Manichaeique crimen impingit? Olim ista emendata
sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte
defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere.
Noveras te si hoc fecisses, statim loco movendum,
et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam
temperasti, ut nec simplicibus displiceres, nec
tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad causam
pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae
pontifex, in quibus arguereris? quorum a te confessio
postularetur? Debueras tibi objecta proponere, et
sic ad singula respondere. Vetus narrat historia:
Quidam cum diserte diceret, ferreturque impetu
ac volubilitate verborum, causamque omnino non

tangeret, prudens auditor et judex: « Bene, inquit,
bene, sed quo istud tam bene? » Imperiti medici ad
omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui
arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua
praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non
respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti
ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti:
Nullus fortiter a semetipso caeditur, Elige e
duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti
ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur
maxima et plurima de his quae tibi objecta sunt,
reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia
tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi [ Al.
quam] ignorantibus causam, huc illucque disseminas?

6.
Tribus ex octo quaestionibus Jo. respondit. Octo
tibi (ut statim probabo) de spe fidei Christianae
quaestionum capita objecta sunt. Tria tantum tangis,
et praeteris. In caeteris grande silentium est. Si ad
septem absolutissime respondisses, haererem tamen
[ Al. tantum] in uno crimine: et quod tacueras, hoc
tenerem. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis,
nec tenere potes, nec audes dimittere.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.