PL 23, col. 421
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.29 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.30 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.1
estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus,
non est servus neque liber, non est masculus neque
femina. Omnes enim unum vos estis in Christo Jesu [(Galat. III, 27, 28)]
.
30.
Accusationes Rufini falsae. Rufinus Graecas litteras
didicerat sine magistro. Gregorium Nazianzenum
transtulerat. --Sed quoniam de confragosis et
asperis locis enavigavit oratio, et haereseos crimen
impactum tota frontis libertate repulimus [ Mss. respuimus],
ad alias ejus accusationis partes, quibus
nos mordere nititur, transeamus. E quibus prima
est, me hominem maledicum, omnium detractorem,
in praecessores meos genuinum semper infigere.
Det unum, cujus in opusculis meis nomen taxaverim,
vel quem juxta artem illius figurata laude perstrinxerim.
Sin autem contra invidos loquor, et
Luscium Lavinium, vel Asinium Pollionem de genere
Corneliorum, styli mei mucro convulnerat, si
histriculae et lividae mentis hominem a me submoveo,
et ad unum stipitem cuncta jacula dirigo, quid
vulnera sua partitur in multos? quid ex impatientia
respondendi, ostendit se esse qui petitur? Objicit
mihi perjurium, et mixtum sacrilegio, quod in libro [(Epist. 22, ad Eustochium)]
quo ad instituendam
Christi virginem loquor, ante tribunal judicis dormiens
pollicitus sim, numquam me litteris saecularibus
daturum operam, et nihilominus damnatae eruditionis
interdum meminerim. Nimirum iste est
Sallustianus Calpurnius, qui nobis per Magnum Oratorem,
non magnam moverat quaestionem, cui libello
brevi satisfecimus. Nunc quod instat, pro sacrilegio
atque perjurio somnii respondendum est. Dixi me
saeculares litteras deinceps non lecturum: de futuro
sponsio est, non praeteritae memoriae abolitio.
Et quomodo, inquies, tenes, quod tanto tempore non