PL 23, col. 423

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.31 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.30 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.1

Gregorium pari eloquii splendore transferre. Unde
tibi tanta verborum copia, sententiarum 487 lumen,
translationum varietas, homini, qui oratoriam
vix primis labris in adolescentia degustasti? Aut ego
fallor, aut tu Ciceronem occulte lectitas. Et ideo tam
disertus es, mihique lectionis ejus crimen intendis,
ut solus inter ecclesiasticos tractatores eloquentiae
flumine glorieris. Licet magis philosophos sequi videaris,
spinas Cleantis, et contorta Chrysippi, non
ex arte quam nescis, sed de ingenii magnitudine. Et
quoniam Stoici logicam sibi vindicant, et tu hujus
scientiae deliramenta contemnis, in hac parte Epicureus
es: nec quaeris quomodo, sed quid loquaris.
Quid enim ad te pertinet, si alius non intelligat
quid velis dicere, quia non ad omnes, sed ad tuos

loqueris? Denique et ego scripta tua relegens, quamquam
interdum non intelligam quid loquaris, et
Heraclitum me legere putem: tamen non doleo,
nec me poenitet tarditatis: id enim in legendo patior,
quod tu pateris in scribendo.
31.
Somnium defendit. Sanctorum Locorum celebritas
et de toto orbe conventus.--Cur Hieronymo
detraxerit Rufinus. --Haec dicerem, si quippiam vigilans
promisissem. Nunc autem, novum impudentiae
genus, objicit mihi somnium meum. Utinam celebritas
loci, et sanctorum de toto orbe conventus,
sineret me divinas Scripturas legere! Intantum spatium
non habeo externa meditandi. Sed tamen qui
somnium criminatur, audiat Prophetarum voces,
somniis non esse credendum, quia nec adulterium

somnii ducit me ad tartarum, nec corona martyrii
in coelum levat. Quoties vidi me esse mortuum, et
in sepulcro positum! Quoties volare super terras,
et montes ac maria natatu aeris transfretare? Cogat
ergo me non vivere, vel pennas habere per latera,
quia vagis imaginibus mens saepe delusa est. Quanti
in somnis divites, apertis oculis repente mendici
sunt? Sitientes flumina bibunt; et experrecti, siccis
faucibus aestuant. Tu a me somnii exigis sponsionem:
ego te verius strictiusque conveniam. Fecisti
omnia quae in baptismate promisisti? Quidquid
monachi vocabulum flagitat, nostrum uterque complevit?
Cave, quaeso, ne per trabem tuam, festucam
meam videas. Invitus loquor, et retrectantem linguam
dolor in verba compellit. Non tibi sufficiunt

quae de vigilante confingis, 488 nisi et somnia crimineris.
Tantam habes curiositatem meorum actuum,
ut quid dormiens fecerim, dixerimve, discutias.
Praetermitto, quae contra me loquens, propositum
tuum deturpasti: quae in depompationem omnium
Christianorum, et verbis et opere feceris. Hoc
unum denuntio, et repetens iterum iterumque monebo.
Cornutam bestiam petis: et nisi caverem illud
Apostoli, Maledici regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI, 19)]
;
et, Mordentes invicem consumpti estis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.