PL 23, col. 441
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 2.18
esse se dicat, nec velle in maledictis referre
vicem, ne scilicet maledicus videatur esse
homo, qui in tantum cautus sit ad maledicendum, ut
ne diabolo quidem audeat maledicere; unde et Candido
Valentiniani dogmatis sectatori, calumniandi
se occasionem 510 dederit, quod diabolum salvandae
dixerit esse naturae: hic dissimulato argumento epistolae,
fingit pro Origene, quod ille non loquitur.
Unde epistolae ipsius partem paululum ex superioribus
transtuli, et his junxi, quae ab ipso commatice
doloseque translata sunt, ut quo consilio superiora
tacuerit, ipse lector agnoscat. Contra sacerdotes
ergo Ecclesiae generaliter disputans, a quibus indignus
communione ejus fuerat judicatus, haec intulit:
« Quid necesse est de prophetarum sermonibus
dicere, quibus saepissime pastoribus, et majoribus
natu, et sacerdotibus, ac principibus populi comminantur
et arguunt eos? Quae absque nobis de sanctis
Scripturis elicere potestis, et liquido pervidere,
quod forsitan hoc tempus sit, de quo dicitur: Nolite
credere amicis, nec speretis in principibus [(Mich. VII,
5)]
. Et nunc impleatur vaticinium: Duces populi mei
me nescierunt, filii stulti sunt, et non sunt sapientes.
Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere
nesciunt [(Jerem. IV, 21, 22)]
; quorum magis misereri
quam eos odisse debemus, et orare pro illis, quam
eis maledicere. Ad benedicendum enim, et non ad
maledicendum creati sumus. Unde et Michael cum
adversus diabolum disputaret de Moysi corpore, ne
tanto quidem malo ausus est judicium inferre blasphemiae,
sed dixit: Increpet tibi Dominus [(Jud. 9)]
.
Cui quid simile etiam in Zacharia legimus: Increpet
tibi Dominus, diabole: et increpet Dominus in te, qui
elegit Jerusalem [(Zach. III, 2)]
. Itaque et nos cupimus
increpari a Domino eos qui nolunt cum humilitate a
proximis increpari. Dicente autem Michaele: Increpet
tibi Dominus, diabole; et Zacharia similiter:
utrum increpet, an non increpet Deus diabolum,
ipse viderit. Et si increpat, quomodo increpet, ipse
agnoscat. » Et post multa quae prolixum est scribere,
addit: « Nos hoc sentimus quod ejicientur de
regno coelorum, non solum qui grandia peccaverunt,
verbi gratia, fornicatores et adulteri, et masculorum
concubitores, et fures, sed et qui minora deliquerunt,
ex eo quod scriptum est: Neque ebriosi, neque
maledici regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI, 16)]
; et