PL 23, col. 468

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.15 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.14 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.16

pessimis, quasi optima remansisse confessus
es, et te in verae argumentationis appendi equuleo, ut
si bona dixeris, haereticus comproberis [ Al. comprehendaris];
si mala, statim audias: Cur ergo
quae mala sunt, in Praefatione laudasti? Et non illud
adjunxi, quod tu callide simulas: Cur quae mala
erant, ad Latinorum notitiam transtulisti? Mala enim
ostendere interdum non docentis est, sed vetantis
[ Al. vitantis]: ut caveat lector, non ut sequatur errores;
ut nota contemnat, quae nonnunquam ignota
miraculo sunt. Et audes post haec dicere, quod ego
auctor talium scriptorum sim: tu autem ut interpres,
in quibus emendare aliquid potueris, plus egeris
quam interpres; in quibus non potueris, solum
interpres fueris. Recte ista diceres, si libri tui περὶ

Ἀρχῶν Praefatiunculam non haberent. Quod et Hilarius
in transferendis ejus Homiliis fecit, ut et bona
et mala non interpreti, sed suo imputarentur auctori.
Si non dixisses, amputasse te pessima, et optima
reliquisse, utcumque de luto evaderes. Hoc est
quod destruit strophas ingenioli tui, et te hinc 545
inde constrictum evadere non sinit. Nec intantum
abutare simplicitate lectoris: et sic omnes qui tuam
scripturam lecturi sunt, brutos putes, ut cum vulnera
putrescere sinas, sano corpori te imponere
emplastra non rideant.
15.
De resurrectione. De carnis resurrectione quid
sentias, jam in Apologia tua didicimus, « Nullo membro
amputato, nec aliqua parte corporis desecta. »
Haec est tuae simplicitatis pura et aperta confessio,

quam ab omnibus Italiae episcopis asseris esse susceptam.
Crederem dicenti, nisi me dubitare de te
iste liber, non Pamphili, faceret. Et tamen miror
quomodo probaverit Italia, quod Roma contempsit?
Episcopi susceperint, quod sedes Apostolica condemnavit.
16.
Duae epistolae Theophili Latine redditae ab Hieronymo.
Scribis quoque, me litteris indicasse, quod
papa Theophilus expositionem fidei nuper ediderit,
quae ad vos necdum pervenit: et polliceris quod
quidquid ille scripserit, tu sequaris. Ego me hoc
scripsisse non novi, nec istiusmodi umquam litteras
direxisse. Sed tu idcirco ad incerta consentis, et
his quae qualia futura sint nescis, ut certa declines,
et ad eorum non tenearis assensum. Duas, synodicam

et paschalem, ejus epistolas contra Origenem
illiusque discipulos, et alias adversum Apollinarium
et eumdem Origenem, per hoc ferme biennium
interpretatus sum; et in aedificationem Ecclesiae,
legendas nostrae linguae hominibus dedi. Aliud operum
ejus nescio me transtulisse. Et tamen tu qui
papae Theophili dicis te in omnibus sententiam sequi,
cave ne hoc magistri et condiscipuli tui audiant,
et offendas quamplurimos, qui me latronem, te
martyrem vocant, ne irascatur is tibi, qui contra
papam Epiphanium ad te epistolas dirigens, hortabatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.