PL 23, col. 651

De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome. Lives of Illustrious Men 36 · Jerome. Lives of Illustrious Men 37 · Jerome. Lives of Illustrious Men 35

non dederunt manus. Floruit maxime sub Commodo
principe, qui M. Antonino Vero in imperium
successerat.
Pantaenus, Stoicae sectae philosophus, juxta quamdam
veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a
Marco evangelista semper Ecclesiastici fuere Doctores,
tantae prudentiae et eruditionis tam in Scripturis
divinis, quam in saeculari litteratura fuit, ut in
Indiam quoque rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio
Alexandriae episcopo, mitteretur. Ubi reperit,
Bartholomaeum de duodecim Apostolis, adventum
Domini nostri Jesu Christi juxta Matthaei Evangelium
praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum,
revertens Alexandriam secum detulit. Hujus multi
quidem in sanctam Scripturam exstant commentarii:
sed magis viva voce Ecclesiis profuit. Docuitque
sub Severo principe, et Antonino, cognomento Caracalla.
877 Rhodon, genere Asianus, a Tatiano, de quo
supra diximus, Romae in Scripturis eruditus, edidit
plurima: praecipuumque adversus Marcionem
opus, in quo refert, quomodo ipsi quoque inter se
Marcionitae discrepent; et Apellem senem alium
haereticum a se quondam fuisse conventum, et risui
habitum, eo quod Deum, quem coleret, ignorare
se diceret. Meminit in eodem libro, quem scripsit
ad Callistionem, Tatiani se Romae fuisse auditorem.
Sed et in Hexaemeron elegantes tractatus composuit,
et adversum Phrygas insigne opus; temporibusque
Commodi et Severi floruit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.