PL 23, col. 726

Epistola (Auctor incertus (Beda); Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J

erat ante discipulus, et fructum sine radice oriri
fierique tentavit. Ideo ejus conscriptiones, Scriptore
et charta non indigent.
IX.
Pelagius, de quo apud fideles sermo est, de
quo etiam et mihi gravis causa disputationis ejus
verborum pene in toto orbe annuntiata est, quem
omnes Ecclesiae quasi lupum de silva mirantur, aureum
colorem super nigrum venenum componens,
fontem dulcem primi mellis, amaritudinis malitiae
commiscuit.
X.
Jovinianus laeta facie, et corde aspero, potu
dulcissimo felle commixto, multos potavit, et contrarias
sententias per odium occasionum Christianis
proferens composuit, et me (quanquam in omnibus
laboriosum) assidue quaestionibus infinitis afficit et

vexat.
XI.
Julius [ Al. Julianus] Africanus, cujus vestigium
omnes orientales australesque diligenter unanimiterque
in Danielis hebdomadibus investigant,
universa temporum spatia cum omni peritia jugique
sermone construxit, et nulla ab omnibus, quae dicta
sunt per eum, in toto orbe unquam data est contradictio.
XII.
Favonius a multis culpabilis, dura sententia
fortiterque universa difficillima ingerere conatus
est, et quasi qui contra undas maris navigare non
potest, vel contra impetum torrentis aquae natare
non valet, ita cuncta, quae scripsit contra Scripturas
sanctas, obstare non poterant: Ideo quasi umbra
secus hominem sunt.
Hilarius, ex Hieronymi Catalogo cap. 100.
Damasus, ex cap. 103.
Gregorius Nazianz. ex cap. 117.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.