PL 25, col. 1415

Commentaria in Aggaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne · Commentaria in Zachariam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Alii enim suspicantur de primo ejus adventu dici:
alii de secundo, quando in sua majestate venturus
[ Al. futurus] est. Nos utrumque suscipimus, quia et
tunc regnavit cum venit, et postea regnaturus est.
Attamen si de fine mundi voluerimus accipere, illud
dicemus quod apostolus ad Corinthios loquitur: Destruendum
omnem principatum et omnem potestatem
et 772 virtutem, ut sit Deus omnia in omnibus [(I Cor. XV)] .
Et quia mysticum est quod dicitur, et ad
finem rerum pertinet; idcirco jubetur propheta ad
solum Zorobabel loqui, quem in typo Christi propter
assumptionem corporis ex semine David processisse
monstravimus. Huic ergo dicuntur quae in fine ventura
sint, quod transeat figura hujus mundi, et fiat
coelum novum, et terra nova, et commoveat Dominus

coelum et terram, et destruat omnem principatum,
et potestatem, et virtutem, et dissipet reges
regum, sive ut habetur in Hebraeo, regnorum, et interficiat
omnem fortitudinem contrariam, ut ipsis
quoque qui ante regnaverant, et gentes sub sua tenuerant
ditione, prosit regni eorum destructio, et omni
praeliandi studio dissipato, sequatur pax; hoc est enim
quod ait: Et subvertam quadrigam, sive quadrigas, et
ascensores earum, et descendent equi et ascensores eorum.
Et ut sciatis in subversione quadrigarum et corruentium
equitum, hoc quod diximus significari: Videte
quomodo de Christo dicatur in Zacharia quod veniat
mansuetus rex, et ascendens super jugalem [ Al.

775-776 Ultimo jam autumni tempore frater

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.