PL 25, col. 1416

Commentaria in Aggaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne · Commentaria in Zachariam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

subjugalem] et pullum asinae novellum, et disperdat
quadrigas ex Ephraim [(Zach. 9)] , et equum de Jerusalem,
ut fiat unus grex et unus pastor, et utrumque
agmen tam de gentibus quam de Judaeis, sub pacifico
pastore teneatur. Ut autem haec quae perversa
sunt destruantur, unusquisque in gladio (quem ego
puto sermonem esse doctrinae acutissimum, et perversa
quaeque resecantem) consurget adversus fratrem
suum, amputans omne contrarium. Sed horum
universorum finis est optimus. Post destructionem
enim soliorum, et fortitudines [ Al. fortitudinis] regnantium,
et quadrigarum, et equorum, et equitum,
in die illa, dicit Dominus omnipotens: Assumam te,
Zorobabel, filium Salathiel, servum meum. Servus autem
dicitur propter corpus humanum, quia tunc et

ipse filius subjicietur ei qui subjecit sibi omnia, et
in subjectis omnibus videbitur et ipse subjectus. Sed
cum hoc fuerit impletum, ponet illum Deus quasi signaculum
in manu sua: Hunc enim signavit 773 Deus Pater
[(Joan. VI, 27)]
: et hic est imago Dei invisibilis,
et forma substantiae ejus: ut quicumque
crediderit in Deum, hoc quasi annulo consignetur.
Obsecro te, lector, ut ignoscas celeri sermone
dictanti, nec requiras eloquii 774 venustatem,
quam multo tempore Hebraeae linguae studio perdidi:
quamquam me Alecto semper infantem ac mutum
fuisse autumet. Cui ego dicam: Dominus dabit verbum
evangelizanti, virtutem multam [(Ps. LXVII, 12)]
.

noster, filius tuus, Sisinnius monachus, tuae mihi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.