PL 25, col. 1515

Commentaria in Zachariam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Septuaginta transtulerunt, de quo in
Evangelio legimus: Hic est Filius meus charissimus,
in quo mihi complacui [(Matth. III, 17)]
. Tunc
dolebunt a se crucifixum, cum viderint in claritate
regnantem. Verbum κατωρχήσαντο, apud Graecos,
non ab illusione, sed a saltatu compositum est,
quod scilicet contra Dominum quasi ludendo saltaverint,
quando dicebant illudentes atque ridentes: Vah! qui destruis templum, et in tribus diebus aedificas
illud: salvum fac temetipsum, descendens de cruce [(Matth. XV, 29, 30)]
.
Haec et alia 904 illudentes,
et quodam amentiae tripudio saltantes loquebantur.
[(Vers. 11, 12.)]
In die illa magnus erit planctus in
Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
Et planget terra, familiae et familiae seorsum:
familiae domus David seorsum, et mulieres (sive uxores)

eorum seorsum (verbum enim Hebraicum NESE,
id est γυναῖκες, utrumque significat). Familiae domus
Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae
domus Levi seorsum: et mulieres eorum seorsum:
familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum.
Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum,
et mulieres eorum seorsum. LXX: In die illa
magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus malogranati
quod in campo succiditur, et planget terra
per tribus ac tribus: tribus David seorsum, et mulieres
eorum seorsum: tribus domus Judae seorsum, et
mulieres eorum seorsum: tribus domus Nathan seorsum,
et mulieres eorum seorsum: tribus domus Levi seorsum,
et mulieres eorum seorsum: tribus Simeon seorsum, et
mulieres eorum seorsum: omnes reliquae tribus seorsum,

et mulieres eorum seorsum. ADADREMMON ( ),
pro quo LXX transtulerunt ῥοῶνος, urbs est juxta
Jezraelem, quae hoc olim vocabulo nuncupata est,
et hodie vocatur Maximianopolis in campo Mageddon,
in quo Josias, rex justus, a Pharaone cognomento
Nechao vulneratus est [(IV Reg. III)] : super
quo Lamentationes scripsit Jeremias, quae leguntur
in Ecclesia, et scripsisse eum, Paralipomenon testatur
liber [(II Paral. XXXV)] . Sicut igitur eo tempore
post reges peccatores spes omnis populi erat in Josia,
et occiso illo, magnus planctus in urbe commotus
est, sicut legimus in Hebraico: Spiritus oris nostri
Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui
diximus: In umbra tua vivemus in gentibus [(Thren.
IV, 10)]
(licet alii juxta intelligentiam spiritualem hoc

referant ad Dominum Jesum), ita crucifixo Salvatore
renovabitur planctus in Jerusalem, sicut quondam
fuit in urbe Adadremmon, in campo Mageddon.
Quodque sequitur: Plangent familiae et
familiae, sive tribus et tribus seorsum: familiae
domus David seorsum, et uxores, sive mulieres
eorum seorsum, hoc significat, quod tempore tribulationis
et luctus non debeamus servire conjugiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.