PL 26, col. 433

Commentaria in Epistolam ad Galatas (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

desuper me videntis recorder, fiunt mihi occasio
triumphorum. Ne dicamus in largiendo: Ille est
amicus, hunc nescio: hic debet accipere, iste contemni.
Imitemur Patrem nostrum, qui solem suum
oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos
et injustos [(Matt. V)] . Fons bonitatis omnibus patet.
Servus et liber, plebeius et rex, dives et pauper, ex
eo similiter bibunt. Lucerna cum accensa fuerit in
domo, omnibus lucet aequaliter. Quod si in cunctos
indifferenter liberalitatis frena laxantur, quanto
magis in domesticos fidei, et in Christianos, qui
eumdem habent Patrem, ejusque magistri appellatione
censentur! Videtur autem mihi locus iste
posse et superioribus cohaerere, ut domesticos fidei,
magistros nominet, quibus supra omnia quae putantur

bona, ab auditoribus suis jusserat ministrari.
Breve est vitae istius curriculum. Hoc ipsum quod
loquor, quod dicto, quod scribo, quod emendo,
quod relego, de tempore meo mihi aut crescit, aut
deperit. Titus, filius Vespasiani, qui in ultionem
Dominici sanguinis, subversis Jerosolymis, Romam
victor ingressus est, tantae dicitur fuisse bonitatis,
ut cum quadam nocte sero recordaretur, in coena,
quod nihil boni die illa fecisset, dixerit amicis:
Hodie diem perdidi. Nos putamus non perire nobis
horam, diem, momenta, tempus, aetates, cum otiosum
verbum loquimur, pro quo reddituri sumus
rationem in die judicii [(Matt. XII)] ? Quod si hoc ille
sine Lege, sine Evangelio, sine Salvatoris, et apostolorum
doctrina, naturaliter et dixit, et fecit: quid

nos oportet facere, in quorum condemnationem
habet et Juno univiras, et Vesta virgines, et alia
idola continentes? Beatus Joannes evangelista cum
Ephesi moraretur usque ad ultimam 529 senectutem,
et vix inter discipulorum manus ad ecclesiam
deferretur, nec posset in plura vocem verba contexere,
nihil aliud per singulas solebat proferre
collectas, nisi hoc: Filioli, diligite alterutrum. Tandem
discipuli et fratres qui aderant, taedio affecti,
quod eadem semper audirent, dixerunt: Magister,
quare semper hoc loqueris? Qui respondit dignam
Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est,
et si solum fiat, sufficit. Hoc propter praesens Apostoli
mandatum: Operemur bonum ad omnes: maxime
autem ad domesticos fidei.

[(Vers. 11.)] Videte qualibus litteris scripsi vobis mea
manu. Hi qui circumcidi Galatas volebant, disseminaverant
alia Paulum facere, alia praedicare, et suo
opere destruere sermonem, quod qui Legem assereret
abolitam, ipse inveniretur in Lege. Hanc opinionem,
quia non poterat Paulus apud omnes praesens
ipse subvertere (prohibebatur quippe vinculis,
quae ob Christi martyrium sustinebat), seipsum per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.