PL 26, col. 470
Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
simus merito nostro, sed gratia ejus salvati, et majoris
bonitatis indicium sit pro peccatoribus, magis quam
pro justis mori: Pro bono enim forsitan quis audeat interire;
et daturus 577 nobis sit, quae nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [(I Cor. II)] .
Quae omnia ex parte jam dederit in Christo
Jesu, quia nullum absque Christo bonum dici potest.
[(Vers. 8, 9.)] Gratia enim estis salvi facti per fidem,
et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, non ex operibus,
ut ne quis glorietur. Ideo, inquit, abundantes
divitias gratiae suae, in bonitate in superventuris saeculis
ostensurus est, quia gratia salvi facti estis per
fidem, non per opera. Et haec ipsa fides non est ex
vobis, sed ex eo qui vocavit vos. Hoc autem ideo, ne
forsitan nobis cogitatio occulta subreperet: si per
opera nostra salvati non sumus, certe vel per fidem
salvati sumus: et alio genere nostrum est quod salvamur.
Addidit itaque et dixit, fidem quoque ipsam
non nostrae voluntatis esse, sed Dei muneris. Non
quod liberum homini tollatur arbitrium, et secundum
illud Apostoli ad Romanos, non sit currentis neque
volentis; sed miserentis Dei [(Rom. IX)] ; verum quod
arbitrii ipsa libertas Deum habeat auctorem, et ad
illius beneficium cuncta referantur, cum etiam bonum
nos velle ipse permiserit. Hoc autem totum
propterea, ne quis glorietur a semetipso, et non a
Deo se esse salvatum.
[(Vers. 10.)] Ipsius enim sumus factura, creati
in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit
Deus, ut in illis ambulemus. Reddidit causas, quare
gratia salvati sumus per fidem, et hoc ipsum non ex
nobis, sed ex munere Dei, dicens: Ipsius enim factura
sumus, hoc est, quod vivimus, quod spiramus,
quod intelligimus, et credere possumus, ipsius est,
quia ipse conditor noster est. Et diligenter observa,
quia non dixerit, ipsius figuratio sumus atque plasmatio:
sed, ipsius factura sumus. Plasmatio quippe
originem de terrae limo trahit: factura vero juxta
similitudinem et imaginem Dei sumpsit exordium.
Quod in centesimo quoque octavo decimo psalmo simul
positum diversa significat: Manus tuae fecerunt
me, et plasmaverunt me [(Psal. XVIII, 73)]
. Factura
primum locum tenet: deinde plasmatio. Et quia
creationis, et conditionis nomen ad magna semper
solet opera copulari, verbi causa: illa urbs condita
est, et ab initio creatus est mundus, 578 et
unusquisque sanctorum per varia dogmata atque
virtutes, in semetipso mundus est totus: propterea
nunc creati in Christo dicimur, et creati in operibus
bonis sive quae ipsi fecimus, vel facturi sumus, sive