PL 26, col. 472
Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
vere Israelites, in quo dolus non est [(Joan. I, 47)]
.
Alii qui nec carne nec spiritu circumcisi sunt, qualis
fuit Nabuchodonosor et Pharao, et hodie Barbararum
et Romanarum gentium multitudo, quae non
credunt in Deum. Tertii, qui tantum in carne sunt
circumcisi, et spiritum incircumcisum habent, ad quos
propheta dicit: Circumcidimini Deo vestro, et nolite
circumcidere carnem praeputii vestri [(Jerem. IV, 4)]
. Et
alibi: Omnes gentes incircumcisi [Al. incircumcisa] carne:
domus vero Israel incircumcisi sunt corde [(Jerem.
IX, 26)]
. Extremi de quibus nunc dicitur: Quia
aliquando vos gentes in carne, qui dicebamini praeputium
ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta,
qualis hodie universa est turba credentium, et totus
e gentibus mundus est plenus. Ad distinctionem igitur
spiritualium gentium Judaeorum, Ephesii gentes
vocantur in carne, quia secundum spiritum Israelitae
sunt. Nam et in alio loco carneum Israelem Scriptura
commemorans ait: Videte Israel secundum carnem [(I Cor. X)]
:
quia in spiritu non erat Israel. Pulchre
autem etiam verba moderatus est: qui dicebamini
praeputium. Dicebamini, inquit, praeputium,
nec eratis, ab ea quae dicitur circumcisio in carne
manu facta. Non quo sit circumcisio, sed quo ipsa
sibi hoc nomen assumat, et sit vere circumcisio manu
facta, non spiritu. Simul et illud est attendendum
quod nos quos sine Christo alienatos quondam a
conversatione 580 Israel esse memoravit, et peregrinos
a promissionibus et Testamento Dei: nunc
postquam in Christum credidimus, sicut repromissiones
et testamenta ejus accepimus, ita conversationem
quoque habere dicamur Israel: quomodo
conversatio universa legalis expletur in nobis, quia
videlicet lex spiritualis est, et magis circumcidamur,
et sabbatizemus in spiritu, spirituales victimas offerentes:
illorum templo altarique destructis: nos
Deo fructuum nostr orum decimas offeramus: nos
immolemus agnum immaculatum, et accincti lumbos,
expediti Pascha comedamus. Sicut enim circumcisio
dicitur in carne manu facta: ita ad distinctionem
ejus intelligitur alia esse circumcisio, quae
non sit [ Al. sicut], ut diximus, manu facta, sed spiritu.
Quod autem ait: Spem non habentes, et sine Deo
in mundo: non quo plures deos, antequam in Christum
crederent, Ephesii non habuerint, atque venerati
sint; sed quo qui absque Deo vero sit, nullum
deum habeat. Et significanter additum est, sine Deo
in mundo. Habebant quippe Deum, quem eos habituros
Deus ante cognoverat, et apud praescientiam Dei
non erant sine Deo, sed in mundo erant absque Deo.
[(Vers. 13, 14.)] Nunc autem in Christo Jesu vos qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine
Christi; ipse est enim pax nostra. Deus ubique est,