PL 26, col. 502

Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

juxta humilitatem, non solum parvulum Apostolus
se esse dixerit, sed fluctuantem, et omni doctrinarum
flatu in diversa raptatum, in fallacia hominum,
in nequitia, ad circumventionem erroris. Qui autem
vult haec eum non de humilitate, sed de conscientia
protulisse, dicit: Paulus apostolus, homo
erat acuti et acris ingenii, et qui ad primos quosque
disputantium conatus, sagaci mente quae erant inferenda,
praenosceret. Videbat igitur saepe ex utraque
parte sic dici, et tam verisimilia in rebus contrariis
asseri, ut ambigere facerent audientem: idcirco ut
homo, et adhuc in fragili corpusculo constitutus,
circumferebatur quidem omni vento doctrinae, 618
sed non elidebatur in saxa, nec navis ejus gurgitibus
implebatur: stabat quippe in puppi gubernaculum

tenens, et spumantes haereseos fluctus, fidei securitate
frangebat. Non tamen intrepidus et securus,
nec quietus et placidus, prospiciebat ventos hinc
inde perflantes, et sollicita aure captabat, vincebatque
contraria: sed non erat illi secura victoria.
Quia igitur adversariorum verba, atque rationes,
quibus veritatem evertere nitebantur, videbat non
facile posse superari, et omni calliditate plenas,
dialecticae quoque, immo diaboli arte contextas,
sperabat Dei auxilium, ut omnem deliberationem
de mente sua propelleret, et certae atque defixae absque
ulla molestia crederet veritati, et augeret eam
in dilectione Christi: quem sciebat et sui et totius
Ecclesiae corporis caput. Sciendum quod hic locus
in Graeco manifestior sit, dum autem in Latinum e

verbo transfertur ad verbum, sensus sermonibus
involuti, obscurum fecere [ Al. facere] quod dicitur.
[(Vers. 16.)] Ex quo totum corpus compactum, et
conglutinatum per omnem juncturam subministrationis
secundum operationem in mensuram uniuscujusque
membri augmentum corporis facit in aedificationem
sui in charitate. In fine rerum, cum Deum facie videre
coeperimus ad faciem, et in mensuram pervenerimus
aetatis plenitudinis Christi (de cujus plenitudine
nunc omnes accepimus [(Joan. I)] , ita ut
Christus non ex parte sit, sed totus in nobis: et
relictis initiis parvulorum, creverimus in eum virum,
de quo Propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen
illi [(Zach. VI, 12)]
. Et Joannes Baptista commemorat [(Joan. I, 30)] :
Post me venit [Al. veniet] vir qui

ante me factus est, quoniam ante me erat ), tunc in occursu
unius fidei, et unius agnitionis Filii Dei, quem
nunc pro varietate mentium, non una nec eadem
fide et agnitione cognoscimus, totum corpus, quod
prius dissipatum fuerat, et in diversa laceratum, in
suam compagem juncturamque redigetur: ita ut
una subministratio eademque operatio, et unius
aetatis consummata perfectio, totum crescere faciat
corpus aequaliter, et omnia membra juxta mensuram
suam incrementum aetatis accipiant. Haec autem
tota aedificatio, per quam 619 Ecclesiae per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.