PL 26, col. 508

Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

interioris hominis corruptio, exterioris est instauratio.
Aestimet aliquis simpliciter Paulum loqui:
Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum
Deus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
Sed forte et ibi aliquid latitat, quod apud nos videtur
absconditum. Si templum Dei nos sumus, secundum
id quod scribitur: Templum enim Dei sanctum
est quod estis vos [(I Cor. III, 17)]
: et alius est qui
corrumpit templum Dei, aliud quod corrumpitur.
Quaerendum quis sit ille qui templum corrumpat
Dei. Si inveneris hostes Jerusalem, corrumpentes
atque violantes templum ex lapidibus exstructum:
videbis pariter omnem corrumpentem, et violantem
templum Dei, quem corrumpet et violabit Deus,
ulciscens corruptionem templi sui. Verumtamen et

templum quod se praebuit (vivens quidem est atque
sensibile) insidiis corrumpentis, luet poenas, per
hoc ipsum quod corruptum atque violatum, spiritum
incorruptionis amisit.
[(Vers. 23, 24.)] Renovamini autem spiritu sensus
vestri: et induite novum hominem, qui secundum
Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis.
Nec in sensu renovamur absque spiritu, nec in spiritu
absque sensu; sed renovamur conjuncte in spiritu 626
sensus nostri: ut quomodo psallimus spiritu,
psallimus et sensu, oramus spiritu, oramus et
sensu: sic in spiritu sensus nostri renovemur: ut
cum sensus mundus fuerit atque purgatus, et ab
omni macula sordidae concretionis alienus: tunc ei
jungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis

glutino copulentur, ut nequaquam simplex spiritus,
sed spiritus sensus esse dicatur. Cum autem renovati
fuerimus in spiritu, qui nostri sensus est spiritus;
tunc induemur novum hominem, qui secundum
Deum creatus est. Quod quidem aliis verbis idipsum
puto esse, quod in alio loco dicitur: Induite vos
Christum Jesum [(Rom. XIII, 14)]
. Iste quippe est
novus homo, quo universi credentes debemus indui
atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore
nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus,
nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes:
et ad extremum, crux et passio, exspoliantis in
ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui
habentis: resurrectio quoque et ascensus ad coelum.
Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis:

quia Deus verus, Dei veri Filius fuit, et tota
in illo religio atque justitia Dei veritate completa
est. Qui igitur conversationem illius imitari potest,
et universas in se exprimere virtutes, et sit mansuetus,
sicut fuit ille mansuetus et humilis corde,
et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit
pro ovibus suis: verberatus non respondeat: maledictus
non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam:
iste indutus est novum hominem, et dicere
cum Apostolo potest: Vivo autem jam non ego,
vivit vero in me Christus [(Galat. II, 10)]
. Et: Imitatores
mei estote, sicut et ego Christi [(I Cor. XI, 1)]
.
Potest quoque verba Joannis assumere: Qui dicit se
in Christo credere, debet sicut ille ambulavit, et ipse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.