PL 32, col. 1340

De moribus Ecclesiae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Romae etiam plura cognovi, in quibus singuli
gravitate atque prudentia et divina scientia praepollentes,
caeteris secum habitantibus praesunt, christiana
charitate, sanctitate et libertate viventibus: ne ipsi
quidem cuiquam onerosi sunt, sed Orientis more, et
Pauli apostoli auctoritate manibus suis se transigunt.
Jejunia etiam prorsus incredibilia multos exercere didici,
non quotidie semel sub noctem reficiendo corpus,
quod est usquequaque usitatissimum, sed continuum
triduum vel amplius saepissime sine cibo ac
potu ducere. Neque hoc in viris tantum, sed etiam in
feminis; quibus item multis viduis et virginibus simul
habitantibus, et lana ac tela victum quaeritantibus,
praesunt singulae gravissimae probatissimaeque non
tantum in instituendis componendisque moribus, sed
etiam instruendis mentibus peritae ac paratae.
71.
Atque inter haec nemo urgetur in aspera quae
ferre non potest, nulli quod recusat imponitur, nec
ideo condemnatur a caeteris, quod in eis se imitandis
fatetur invalidum: meminerunt enim quantopere
Scripturis omnibus commendata sit charitas; meminerunt, Omnia munda mundis
[(Tit. I, 15)]
; et, Non
quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod
exit [(Matth. XV, 11)]
. Itaque non rejiciendis generibus
ciborum quasi pollutis, sed concupiscentiae perdomandae,
et dilectioni fratrum retinendae invigilat omnis
industria. Meminerunt: Esca ventri, et venter escis;
Deus autem et hunc et illas destruet [(I Cor. VI, 13)]
; et
alibi, Neque si manducaverimus, abundabimus; neque
si non manducaverimus, egebimus [(Id. VIII, 8)]
; et illud
prae caeteris, Bonum est, fratres, non manducare carnes,
neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur.
Hic enim ostendit quam sint ad finem charitatis haec
omnia dirigenda. Alius enim credit manducare omnia;
qui autem infirmus est, olus, inquit, manducet. Qui
manducat, non manducantem non spernat: et qui non
manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum
assumit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo
Domino stat aut cadit: stabit autem; potens est enim
Deus statuere eum. Et paulo post: Qui manducat, Domino
manducat, et gratias agit Deo: et qui non manducat,
Domino non manducat, et gratias agit Deo. Et item
in consequentibus: Itaque unusquisque nostrum pro
se rationem reddet. Non ergo amplius judicemus invicem;
sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum
fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu,
quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid
commune esse, illi commune est. Potuitne magis ostendere,
non in ipsis rebus quibus vescimur, sed in
animo esse vim quamdam, quae ad eum valeat maculandum;
et propterea iis etiam qui ad haec contemnenda
sunt idonei, certoque sciunt non se pollui, si
quid ciborum sine turpi cupiditate altitudine mentis
assumpserint, charitatem tamen esse intuendam? Vide
quid sequatur: Nam si propter escam frater tuus contristatur,
jam non secundum charitatem ambulas [(Rom.
XIV, 2-21)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.