PL 32, col. 384

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

non detrectent, quaedam ad Caeciliani causam
pertinentia, quae praecipua materia fuere collationis
Carthaginensis: de qua quidem collatione non significat
quidpiam adhuc fuisse constitutum. Plurimos in
epistolae calcem congerit Scripturae locos, quibus
Ecclesiam catholicam per omnes gentes diffusam ostendat:
ejus tamen maximam partem eo refert, ut ab
eorum criminationibus legum Honorii severitatem vindicet:
unde id scriptum intelligas ante libertatem
cujuslibet colendae religionis ab Honorio concessam
extremo isto anno quadringentesimo nono. Huic autem
scribendae epistolae occasionem praebuerunt quidam e
Donati parte presbyteri, qui renuntiari Augustino jussere
ipsissima haec verba: Recedite a plebibus nostris,
si non vultis ut interficiamus vos [Ibid., n. 1] .
4. Insanae illae, quae in exordio epistolae ad Festum
commemorantur, Donatistarum minae [Epist. 89, n. 1] ,
forsitan ipsae sunt, quas ex dictis Augustini ad eosdem
litteris modo retulimus. Tentationes vero, quibus eos
probatos dicit, qui in gremium Ecclesiae redierant
[Ibid., n. 7] , peraeque ad ea quae aut Stilichonis necem,
aut Honorii adversus Donatistas jussiones ab anno
quadringentesimo quinto consecuta diximus, referri
queunt. Nam quo tempore data fuit haec epistola, eo
certe in illos ex imperialibus edictis non segniter agebatur
[Ibid., nn. 1, 2, 3, 6] . Collationis autem in ipsa
nulla mentio. Festus porro laicus erat, ac publicis
gerendis muneribus implicatus. Huic erant in Hipponensi
tractu e Donati secta subditi [Ibid., n. 8] : quos
quidem ille scriptis litteris ad reconciliationem cum
Ecclesia fuerat cohortatus; verum quominus id ex
voto succederet, nonnihil fortassis obstiterat. Horum
salutis studiosus erat Augustinus, non ipsorum modo
causa, sed etiam illorum qui cum ad catholicam fidem
se recepissent, nonnihil capiebant ex aliorum vicinia
detrimenti. Itaque ad Festum litteras dedit, rogans
ut aliquem fidum ex domesticis, vel ex amicis destinaret,
qui eo non recta pergens, ad se caeteris insciis
diverteret, quo communicatis consiliis, qua potissimum
ratione pellici ad Ecclesiam possent decerneretur.
Et ne quis Festum ab eo dehortaretur studio, quo
revocandis ad fidem subditis operam navare suam
coeperat, causam eidem exponit schismatis, quonamve
modo ad se redeuntes Ecclesia recipiat. Ad Festum
contra Donatistas sancti Praesulis commonitorium adnotat
Possidius [In Indiculo, cap. 3] .
5. Quemadmodum Augustinus in id incumbebat toto
animo et studio omni, ut e sua Hipponensi dioecesi
funditus exstirparetur Donatistarum haeresis: sic Donatistae
vicissim illic ut ea firmaretur atque etiam incrementum
caperet, pro viribus enitebantur. Neque
profecto valuit vigilantissimi cura laborque pastoris
impedire, quominus de suo grege profligatus aliquis,
et scelere perditus ac egestate, ad eorum caulas perfugeret.
Nam per hoc ipsum, in quo versamur, tempus
Rusticianus quidam Hipponensis dioecesis subdiaconus
catholicus, qui ob improbos mores excommunicatus
a presbytero suo erat, necnon multorum etiam
in illa regione debitor factus, dum aliquid praesidii,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.