PL 32, col. 509

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

Hieronymi hanc esse non dubitamus; quando alia
nulla hoc titulo exstabat apud Latinos, et cum Vulgata
nostra editione consentiunt ea quae ex eadem illa profert
Augustinus [Quaestionum, in Heptateuch. l. 5, qu. 20; l.
6, quaestt. 7, 15, 19, 24, 25; l. 7, quaestt. 21, 55] . Igitur
cum ea ratione Scripturae vacaret lectioni, statuit apud
se, quidquid difficultatis occurreret, chartis mandare;
contentus interim nonnulla adnotare, cursim expendere
alia, et ea duntaxat expedire, quae longioris morae
non indigerent. Quapropter commentationem hanc
Quaestionum titulo voluit inscriptam: tametsi illarum
pleraeque ibi sic disputatae reperiantur, ut abunde illustratae
enucleataeque videri queant. Sed ne illae quidem,
quas scripto consignare satis habuit, omnino
sua utilitate destituuntur; cum sit inveniendi initium,
quid investigandum sit cognoscere. Coeperat in libros
Regum eadem ratione inquirere; at cum nonnihil in
eo labore promovisset, eum ab illo quaedam magis
necessaria revocarunt [Retract. lib. 2, cap. 55, n. 1] .
Quod vero ad libros Locutionum, collectio est phrasium
Scripturae propriarum, quae non aliunde, quam
ex ratione modoque idiomatis graeci vel hebraei, profluxerunt;
quae videlicet cum in latina consuetudine
minus usitatae sint, occasionem praebent parum advertentibus,
ibi quosdam mysticos sensus captandi. Qui
nonnunquam, ait sanctus Doctor, exsculpunt aliquid
quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id
sensisse auctor, a quo hoc scriptum est, invenitur [Ibid.,
cap. 54] . Putavit igitur ad intelligendos locos bene
multos, quibus aliquid obscuritatis inesse videbatur,
nihil aliud requiri, quam quo sensu in aliis usurparentur
locis quorum expeditus esset intellectus, observare,
ut idem quoque minus claris locutionibus
accommodetur. Dedit ipse operam excerpendis ejusmodi
loquendi formis seu idiotismis ex quinque libris
Moysis et ex Josue ac Judicibus; unde septem illi
libri, qui Locutionum titulo inscribuntur, constant.
Interdum easdem locutiones tantummodo exscribit;
interdum vero enucleat.
7. Memoratis Quaestionum ac Locutionum libris
subjicit quatuor illos occasione Vincentii Victoris in
lucem editos, qui De Anima et ejus origine inscribuntur
[Ibid., cap. 56] . Erat hic Vincentius Victor juvenis
in Mauritania Caesareensi natus, et ex Rogatistarum
factione, quae Donatistarum particula et scissura erat,
ad Ecclesiam conversus: qui cum apud Petrum quemdam
presbyterum Hispanum esset, incidit in Augustini
commentationem, qua Vir sanctus fatebatur (quae
ipsius erat modestia) ignorare se, an omnes animae ab
una Adami anima propagarentur, anve singulis quibusque
hominibus nascentibus singulas Deus crearet;
minime tamen dubitare, quin anima spiritus esset,
non corpus. Displicuit ex aequo Victori, et quod Augustinus
non doceret sine cunctatione quid de animae
origine tenendum sit, sed propagationem animarum
verisimilem esse duceret; et quod animae naturam indubitanter
diceret incorpoream. Ergo hanc in rem binos
ille ad eumdem Petrum presbyterum libros, sed Pelagianis
aliquot placitis aliisque erroribus refertos, conscripsit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.