PL 33, col. 1075

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

4.
Nunc probabo quas tu ab ore nostro laudes Cyprianae
desideres. Certe si adhuc in schola rhetorum
verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem.
Vendere tibi volo laudem pudicissimae conjugis
tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam:
da, inquam, et accipe. Humanum dico propter infirmitatem
tuam; puto quod non sit apud te digna
Cypriana, cujus laudibus anteponis amorem concubinarum
tuarum: quod utique facies, si permanere in
illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris.
Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas
esse quod posco? quid precaris subjectus, quod
potes jubere correctus? Mittamus munera spiritualia
conjugi tuae; tu imitationem, ego laudem. Quanquam,
sicut supra dixi, laudem ab hominibus jam
illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit
etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem
viva. Faciam de illa quod vis, cum tu feceris
quod et ego volo et illa.
5.
Si enim dives ille superbus atque impius, sicut
in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura
et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum
meritorum poenas apud inferos lueret, neque de
digito contempti ante januam suam pauperis aquae stillam
impetrare valuisset; recordatus est quinque fratres
suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cujus
requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi
venirent in illum locum tormentorum [(Luc. XVI, 19-28)] :
quanto magis tua conjux te recordatur? quanto magis
te casta non vult ad poenas venire moechorum, si fratres
suos nec superbus ad poenas venire voluit superborum?
et cum frater nollet fratribus in malis se esse
conjunctum, quanto minus vult in bonis constituta
conjux virum in malis habere separatum? Lege ipsum
locum in Evangelio: Christi est vox pia; crede Deo.
Doles videlicet conjugem mortuam, et putas, si eam
laudavero, quod meis affatibus consolaberis; disce
quod doleas, si cum illa non eris. An magis tibi dolendum
est quod a me nondum laudatur, quam mihi
quod a te non amatur? Nam utique si amares, cum
illa esse post mortem desiderares, quo profecto non
eris, si qualis es talis eris. Ama ergo cujus exigis
laudem, ne quod mendaciter exigis, juste denegem.
( Et alia manu: ) Dominus nobis praestet de tua
salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis
frater.
EPISTOLA CCLX. Audax Augustino, flagitans mitti sibi prolixiorem epistolam.
Domino vere praedicabili ac nimium suspiciendo, omnique
laudum genere prosequendo patri AUGUSTINO,
AUDAX, in Domino salutem.
Habeo gratiam Beatitudini tuae, quod libenter mei
sumpseris tentamenta sermonis: tunc enim bonae fidei
filiis datur audacia, cum paterni fontis imbribus fuerit
irrorata. Provocavi itaque te, dulcis antistes, non ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.