PL 35, col. 1448

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.21 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.20 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.22

priusquam te Philippus vocaret. Nam talem vocem
protulit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem
tanto post Petrus, quando ei Dominus ait, Beatus es
Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis,
sed Pater meus qui est in coelo [(Matth. XVI, 17)]
. Et ibi
nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiae
in ista fide. Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es rex
Israel. Unde? Quia dictum est ei, Antequam te Philippus
vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te.
21.
Quaerendum est, an aliquid significet ista arbor
fici. Audite enim, fratres mei: Invenimus arborem
fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum
non habuit [(Id. XXI, 19)] . In origine humani generis
Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis
succinctoria sibi fecerunt [(Gen. III, 7)] : folia ergo
ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael
sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit
eum Dominus, de quo dictum est, Qui sedebant sub
umbra mortis, lumen ortum est eis [(Isai. IX, 2)]
. Quid
ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael, Unde me nosti?
Modo jam loqueris mecum, quia vocavit
te Philippus. Jam quem vocavit per apostolum,
ad Ecclesiam suam vidit pertinere. O tu Ecclesia, o
tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel
in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum
per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum
per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit,
quam tu eum cognosceres, cum sub peccato jaceres.
Numquid enim nos prius quaesivimus Christum, et
non ille nos quaesivit? Numquid nos venimus aegroti
ad medicum, et non medicus ad aegrotos? Nonne ovis
illa perierat, et relictis nonaginta novem pastor quaesivit
illam et invenit, quam laetus in humeris reportavit?
Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier
lucernam, et quaesivit in tota domo sua donec invenit?
Et cum invenisset, Collaetamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram
[(Luc. XV, 4-10)]
.
Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachma
perieramus: et pastor noster invenit ovem, sed
quaesivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quaesivit
drachmam. Quae est mulier? Caro Christi. Quae est
lucerna? Paravi lucernam Christo meo [(Psal. CXXXI, 17)]
.
Ergo quaesiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur.
Non superbiamus, quia antequam inveniremur, perieramus,
si non quaereremur. Non ergo nobis dicant quos
amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiae catholicae:
Quid nos vultis? quid nos quaeritis, si peccatores sumus?
Ideo vos quaerimus, ne pereatis: quaerimus, quia quaesiti
sumus; invenire vos volumus, quia inventi sumus.
22.
Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti?
ait illi Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum
esses sub arbore fici, vidi te. O tu Israel sine dolo,
quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per
Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis,
et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde
dicit ei: « Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici,
credis: majus his videbis. » Quid est hoc, « majus his
videbis? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.