PL 35, col. 1449

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.22 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.23

coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes
super Filium hominis. » Fratres, nescio quid
majus dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim
est quod nos Dominus vocatos justificavit, quam
quod vidit jacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis
proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit?
Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando
vidimus Angelos ascendentes et descendentes super
Filium hominis?
23.
Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus
Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter
dico tanquam commemorans: pluribus enim dicerem
si non commemorarem, sed modo insinuarem.
Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis
vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem
quem sibi posuerat ad caput, unxit [(Gen. XXVIII,
12-18)] . Audistis quia Messias Christus est, audistis
quia unctus Christus est. Non enim sic posuit lapidem
unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria
esset, non significatio Christi. Facta est ergo
significatio, quo usque oportuit fieri significationem,
et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in
idolum. Lapis unctus: lapis quare? Ecce pono in Sion
lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum,
non confundetur [(Isai. XXVIII, 16; I Petr. II, 6)]
. Quare
unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit
tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos.
Sic est et Ecclesia, fratres: Angeli Dei, boni praedicatores,
praedicantes Christum; hoc est, super Filium
hominis ascendunt et descendunt. Quomodo ascendunt,
et quomodo descendunt? Ex uno habemus
exemplum: audi apostolum Paulum; quod in ipso
invenerimus, hoc de caeteris veritatis praedicatoribus
credamus. Vide Paulum ascendentem: « Scio hominem
in Christo ante annos quatuordecim raptum
fuisse usque in tertium coelum, sive in corpore, sive
extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia
verba quae non licet homini loqui » [(II Cor. XII, 2-4)] .
Ascendentem audistis, descendentem audite. « Non potui
loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus:
quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non
escam » [(I Cor. III, 1, 2)] . Ecce descendit qui ascenderat.
Quaere quo ascenderat. Usque in tertium coelum.
Quaere quo descenderit. Usque ad lac parvulis dandum.
Audi quia descendit: Factus sum parvulus,
inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios
suos [(I Thess. II, 7)]
. Videmus enim et nutrices et
matres descendere ad parvulos: et si norunt latina
verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo
linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta
puerilia; quia si sic dicant, non audit infans,
sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si
sit tantus orator ut lingua illius fora concrepent, et
tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium,
cum ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam
quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad
parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem
et descendentem, in una sententia: « Sive
enim, inquit, mente excessimus, Deo: sive temperantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.