PL 35, col. 1824

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 72.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.2

cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora
faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus
fuerat praelocutus dicens, Verba quae ego loquor
vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens,
ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera
ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare,
quod fecit praeter nos, quam impios justificare, quod
ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere
quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in
nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt
fideles ejus, nec accipiunt, non parva hinc exoritur
quaestio: sed quoniam sermo iste jam claudendus
est, ei considerandae atque tractandae tribuatur
saltem parva dilatio.
TRACTATUS LXXIII. Item in eamdem lectionem.
1.
Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus,
dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque
petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit
ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed
exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis,
cum videamus plerumque fideles ejus petere, et
non accipere? An forte propterea quia male petunt?
Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Petitis,
et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis
vestris insumatis [(Jacobi IV, 3)]
. Male ergo
usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante
non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo
laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod
posset non dare propitius, det iratus. An non videmus
Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia
petierunt? Concupierant enim carnibus vesci [(Num. XI, 32)] ,
quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant
quippe quod habebant; et quod non habebant,
impudenter petebant: quasi non melius peterent,
non ut cibus qui deerat indecenti desiderio
praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur.
Quando enim nos delectant mala, et non
delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent
bona, quam ut concedantur mala. Non quia
malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus
dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum
quod cum gratiarum actione accipitur [(I Tim.
IV, 4)]
: sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini
qui per offensionem manducat [(Rom. XIV, 20)]
; et si
hominis offensionem, quanto magis Dei? Cujus in
Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat
sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia:
quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent.
Sed ut sciremus non Dei creaturam esse
culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam
cupiditatem; non propter porcum, sed propter
pomum mortem primus homo invenit [(Gen. III, 6)] ,
et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter
lenticulam perdidit [(Id. XXV, 34)] .
2.
Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque
petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus
etiam consulendo non facit? An forte solis Apostolis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.