PL 35, col. 1845

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 83.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 83.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 83.3

nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est et
gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate
gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi [(Ephes. I, 4)] .
Nec recte possumus dicere quod gaudium
ejus plenum non erat: non enim Deus imperfecte aliquando
gaudebat. Sed illud ejus gaudium in nobis non
erat: quia nec nos in quibus esse posset jam eramus;
nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In
ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima
suae praescientiae veritate gaudebat. Poinde gaudium jam
ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo
et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo ejus
gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod
se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere
coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium ejus,
quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia
nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei beatitudo quia nec
minor fuerat sine nobis, non fit major ex nobis. Gaudium
igitur ejus de salute nostra, quod in illo semper
fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in
nobis quando vocavit nos; et hoc gaudium merito
nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus: sed
hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam
perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur
in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium.
Ecce unde dictum existimo, Haec locutus sum
vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum
impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum.
Semper enim erat meum plenum, et antequam
vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit
et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur
autem vestrum: quia beati eritis, quod
nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis.
2.
Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis
invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive
mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur,
quod est ἐντολή. Jamvero istam sententiam et
antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse
meminisse debetis [(Supra, Tract. 65)] . Ibi enim sic
ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem,
sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem [(Joan. XIII,
34)]
. Hujus itaque mandati repetitio, commendatio
est: nisi quod ibi, Mandatum, inquit, novum do vobis;
hic autem, Hoc est, inquit, mandatum meum: ibi,
tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam
non sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum,
ne in vetustate nostra perseveremus: hic
dictum est meum, ne contemnendum putemus.
3.
Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum
meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei?
Numquidnam solum ejus de ista dilectione mandatum
est, qua diligimus invicem? Nonne est et aliud majus,
ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione
mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe
commendat Apostolus dicens: Manent autem fides,
spes, charitas, tria haec: major autem horum charitas [(I Cor. XIII, 13)]
.
Et si in charitate, hoc est in dilectione
concluduntur duo illa praecepta; major tamen dicta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.