PL 35, col. 1844
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 82.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 83.1
dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua
ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur.
Dixerat quippe, Et ego dilexi vos; cui verbo continuo
subjunxit, Manete in dilectione mea: illa ergo qua
dilexit nos. Quid est ergo, Manete in dilectione mea,
nisi, manete in gratia mea? Et quid est, Si praecepta
mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex
hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo,
manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut
nos diligat, prius ejus praecepta servamus; sed nisi
nos diligat, praecepta ejus servare non possumus.
Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet.
4.
Sed quid illud est quod adjungit: Sicut et ego
Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione?
Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intelligi
voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos;
atque his
verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea, illa
procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de
Patre, Maneo in ejus dilectione, illa scilicet accipienda
est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia
intelligenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia
est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia,
non natura; Unigenitus autem natura, non gratia?
An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum
est? Ita sane. Nam dicendo, Sicut dilexit me Pater, et
ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator
autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in
quantum homo est Christus Jesus. Et profecto secundum
id quod homo est, de illo legitur, Et Jesus proficiebat
sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines [(Luc. II, 52)]
.
Secundum hoc igitur recte possumus
dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana
natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per
gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam,
ut nulla sit major, nulla prorsus aequalis. Neque enim
illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt,
sed ab illa susceptione merita ejus cuncta coeperunt.
Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater,
et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille
homo, nisi quod Deus susceptor est ejus [(Psal. III, 4)] ,
Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus:
sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem
gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis [(Joan. I, 1, 14)] .
TRACTATUS LXXXIII. In haec verba, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Cap. XV, V\ V\. 11, 12.
1.
Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis
suis, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum
in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quid est
gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere
de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit
implendum, nisi ejus habere consortium? Propter
quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis
partem mecum [(Id. XIII, 8)]
. Gaudium ergo ejus in