PL 35, col. 1970

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 124.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 124.2

Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille
non moritur. Et non dixit ei Jesus, Non moritur; sed,
Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te?
Ecce
quousque in hoc Evangelio extenditur quaestio, quae
sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis
exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec
dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum
sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad
passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana
veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in
illis septem alius filius Zebedaei frater Joannis, qui
post ejus ascensionem, ab Herode manifestatur occisus [(Act. XII, 2)] ?
Verum aliquis dixerit, quoniam Jacobus
non est crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me,
qui non solum mortem, sed etiam mortem
crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si
nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri.
Cur ergo de Joanne dictum est, Sic eum volo manere
donec veniam; quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere;
tanquam ille ideo non sequeretur, quoniam
eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud
dictum esse credat, quam quod fratres crediderant
qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus
ille moriturus, sed donec Jesus veniret, ista maneret
in vita? Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit,
non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans.
Cur enim subjungeret, Non dixit Jesus, Non
moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat
inhaereret?
2.
Sed cui placet, adhuc resistat; et dicat verum
esse quod ait Joannes, non dixisse Dominum quod
discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum
esse talibus verbis, qualia eum dixisse narravit;
et asserat apostolum Joannem vivere, atque in illo
sepulcro ejus quod est apud Ephesum, dormire eum
potius quam mortuum jacere contendat. Assumat in
argumentum, quod illic terra sensim scatere, et quasi
ebullire perhibetur; atque hoc ejus anhelitu fieri, sive
constanter sive pertinaciter asseveret. Non enim possunt
deesse qui credant, si non desunt qui etiam
Moysen asserant vivere; quia scriptum est ejus sepulcrum
non inveniri [(Deut. XXXIV, 6)] , et apparuit
cum Domino in monte, ubi et Elias fuit [(Matth. XVII,
3)] , quem mortuum legimus non esse, sed raptum [(IV Reg. II, 11)] .
Quasi Moysi corpus non potuerit
alicubi sic abscondi, ut prorsus homines lateret ubi
esset, atque inde ad horam divinitus excitari, quando
cum Christo Elias et ipse sunt visi: sicut ad horam
multa sanctorum corpora surrexerunt, quando passus
est Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt
multis in sancta, sicut scriptum est, civitate [(Matth.
XXVII, 52, 53)] . Sed tamen, ut dicere coeperam, si
quidam Moysen mortuum negant, quem Scriptura
ipsa, ubi sepulcrum ejus nusquam inveniri legimus,
mortuum tamen esse sine ulla ambiguitate testatur;
quanto magis Joannes ex istorum occasione verborum
ubi Dominus ait, Sic eum volo manere donec
venio, creditur vivus dormire sub terra? Quem tradunt
etiam (quod in quibusdam Scripturis quamvis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.