PL 35, col. 1977

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum
Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare:
sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum
dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet
in Ecclesia recitari, quae ita sunt annuae, ut aliae esse
non possint; ordo ille quem susceperamus, necessitate
paululum intermissus est, non amissus. Cum
autem cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium
dierum per hanc hebdomadam vobiscum de
Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur,
quod posset in istis septem vel octo diebus
finiri, occurrit mihi Epistola beati Joannis: ut cujus
Evangelium paululum intermisimus, ejus Epistolam
tractando ab eo non recedamus; praesertim quia in
ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est
palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili
in sancta Ecclesia Dei, maxime Charitas
commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de
Charitate. Qui habet in se unde audiat, necesse est
gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista,
tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur,
nutritur, et crescit, et permanet. Item quibusdam sic
esse debet, tanquam flamma ad fomitem; ut si non
ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam
enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur
si deest; ut omnes in una charitate gaudeamus.
Ubi autem charitas, ibi pax; et ubi humilitas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.