PL 37, col. 1707
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
exigunt; et ipsi qui quasi profecisse sibi videntur, talia
volunt facere, et putant se ad Deum non pertinere
si non fecerint. Dominus autem Deus noster, qui novit
quid cui tribuat, et ut servetur compago corporis
in pace, alloquitur Ecclesiam per Apostolum: «Non
potest dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut
iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo. Si totum
corpus oculus, ubi auditus? si totum corpus auditus,
ubi odoratus?» Ergo in membris nostris videtis, fratres,
quomodo singula officium suum habeant membra.
Oculus videt, et non audit; auris audit, et non videt;
manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat,
nec audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in
uno corpore si sit sanitas, et non adversum se litigent
membra, auris videt in oculo, oculus audit in
aure; nec objici potest auri quod non videt, ut dicatur
ei: Nihil es, minor es; numquid videre et discernere
colores potes, quod facit oculus? Respondet
enim auris de pace corporis, et dicit: Ibi sum ubi est
oculus, in eo corpore sum; in me non video, in illo
cum quo sum video. Ita cum auris dicit, Oculus mihi
videt; oculus dicit, Auris mihi audit; oculi et aures
dicunt, Manus nobis operantur; manus dicunt, Oculi et
aures nobis vident et audiunt: oculi et aures et manus
dicunt, Pedes nobis ambulant: omnia in uno
corpore cum operantur, si sit ibi sanitas et concordent
membra, gaudent et congaudent sibi. Et si aliquid
molestiae sit in aliquo membro, non se deserunt,
sed compatiuntur sibi. Numquid, quia in corpore pes
quasi longe videtur ab oculis (illi enim sunt locati in
sublimitate, illi autem infra positi), quando forte pes
spinam calcaverit, deserunt oculi; et non, sicut videmus,
totum corpus contrahitur, et sedet homo, curvatur
spina dorsi, ut quaeratur spina quae haesit in
planta? Omnia membra quidquid possunt faciunt, ut
de infimo et exiguo loco spina quae inhaeserat educatur.
Sic ergo, fratres, quisquis in corpore Christi non
potest resuscitare mortuum, non illud quaerat, sed
quaerat ne discordet in corpore; quomodo si auris
quaerat videre, discordare potest. Nam quod non accepit,
non potest facere. Sed si ei objectum fuerit et
dictum: Si justus esses, resuscitares mortuum, quomodo
resuscitavit Petrus. In Christo enim majora videntur
fecisse Apostoli, quam ipse Dominus
[(Joan.
XIV, 12)]
. Sed unde fieri potest ut plus valeant sarmenta,
quam radix? Quomodo autem quasi majora
videntur fecisse illi, quam ille? Ad vocem Domini
surrexerunt mortui, ad umbram transeuntis Petri surrexit
mortuus
[(Act. V, 15)]
. Majus hoc videtur, quam
illud. Sed Christus facere sine Petro poterat, Petrus
nisi in Christo non poterat: «Quia sine me,» inquit, «nihil
potestis facere»
[(Joan. XV, 5)]
. Cum ergo hoc audierit
homo qui proficit, quasi objectam calumniam ab
ignaris paganis, ab hominibus nescientibus quid loquantur;
in compage corporis Christi respondeat et
dicat: Qui dicis, Non es justus, quia non facis miracula;
posses et auri dicere, Non es in corpore, quia