PL 37, col. 1796

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

hujus? Indifferenter habeamus; quia jam suscepti ab
utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes,
dicimus, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Nec
felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros.
Opus est justitiam tenere, fidem diligere, sperare
in Deum, diligere Deum, diligere et proximum.
Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus
diem sine occasu: transit quidquid est in
ista nocte lucidum et tenebrosum. «Quoniam tu possedisti
renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris
meae.»
19.
[«vers. 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter
mirificatus es. Terribiliter mirificatus es:» eo
ipso quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore
gaudemus. Timemus enim ne de donis tuis nos extollentes
per superbiam, mereamur amittere quod
humilitate percepimus. «Confitebor tibi, Domine, quoniam
terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et
anima mea cognoscit valde.» Jam cognoscit anima mea
valde; quoniam suscepisti me ex utero matris meae:
antea vero mirificata est scientia tua ex me; invaluerat,
nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat,
nec poteram ad illam. Unde modo anima mea cognoscit
valde, nisi quia nox illuminatio in deliciis meis
est? nisi quia venit mihi gratia tua, et illuminavit
tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos?
nisi quia tu suscepisti me ex utero matris meae?
20.
[«vers. 15.] Non est absconditum os meum a te,
quod fecisti in abscondito.» Os suum dicit: quod vulgo
dicitur ossum, latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur
. Nam possemus hic putare os esse, ab eo
quod sunt ora; non os correpte, ab eo quod sunt
ossa. «Non est» ergo «absconditum,» inquit, «os meum a te,
quod fecisti in abscondito.» Habeo in abscondito quoddam
ossum. Sic enim potius loquamur: melius est
reprehendant nos grammatici, quam non intelligant
populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus
in abscondito; tu fecisti intus ossum mihi in abscondito,
et non est absconditum a te. In abscondito
enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti?
Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines
non vident, homines non noverunt; tu autem nosti,
qui fecisti. Quod ergo os dicit, fratres? Quaeramus
illud; in abscondito est. Sed quia christiani in nomine
Domini christianis loquimur, modo invenimus
quod sit ossum hujusmodi. Firmitas quaedam est interior;
quia in ossibus firmitas et fortitudo intelligitur.
Est ergo quaedam animae interior firmitas, ubi
non frangitur. Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes,
quaelibet hujus saeculi adversitates undique
saeviant; illud quod Deus in abscondito fecit firmum,
in nobis frangi non potest, non cedit. A Domino enim
facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua
dicitur in alio psalmo: «Verumtamen Deo subjicietur»

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.