PL 38, col. 1071

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

vivis et mortuis, bonis et malis: sive bonos intelligamus
nomine appellatos esse vivorum, malosque mortuorum;
sive illos vivos accipiamus, quos nondum
finisse istam vitam inveniet ejus adventus, mortuos
autem quos ejus praesentia suscitabit, sicut ipse in
Evangelio loquitur dicens, Veniet hora, quando omnes
qui sunt in monumentis, audient vocem ejus; et procedent
qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui
mala egerunt, in resurrectionem judicii [(Joan. V, 28 et
29)]
. Et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt,
et illi quem contempserunt. Formam vero
Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur
enim impius, sicut dicit propheta, ne videat
claritatem Domini [(Isai. XXVI, 10, sec. LXX)]
. Et, Beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V,
8)]
. Haec de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro
satis dicta sint.
10.
Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis
mysterium. Credimus enim in Spiritum
sanctum, de Patre procedentem [(Joan. XV, 26)] , nec
tamen filium: super Filium manentem [(Id. I, 32)] , nec
Filii patrem: de Filii accipientem [(Id. XVI, 14)] , nec
tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii;
Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet
tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus
sancti est, quem habetis a Deo
[(I Cor. VI, 19)]
? Non
creaturae templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis,
ut templum simus creaturae: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos
[(I Cor.
III, 17)]
. In hac Trinitate non est aliud alio majus aut
minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo
substantiae. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus
Spiritus sanctus Deus. Nec tamen Pater et Filius et
Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit
ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus
sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater,
et Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii
Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas
unus Deus. Haec fides imbuat corda vestra, et confessionem
dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligatis;
ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis.
11.
Ecclesia sancta catholica, columna et firmamentum
veritatis. Remissio peccatorum. Sanctam quoque Ecclesiam,
matrem vestram, tanquam supernam Jerusalem
sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate.
Ipsa est quae in hac fide, quam audistis,
fructificat et crescit in universum mundum [(Coloss. I,
6)] . Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis [(I Tim. III, 15)] :
quae malos in fine separandos, a
quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat
in communione Sacramentorum. Haec propter sua frumenta
inter paleas modo gementia, quorum in novissima
ventilatione massa horreis debita declarabitur,
claves accepit regni coelorum; ut in illa per sanguinem
Christi, operante Spiritu sancto, fiat remissio
peccatorum. In hac Ecclesia reviviscet anima, quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.