PL 38, col. 1007
Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
3). Noli erubescere Dei esse jumentum: Christum
portabis, non errabis; ambulas per viam, sedet super
te. Sedeat super nos Dominus, et quo vult nos dirigat:
jumentum ipsius simus, ad Jerusalem eamus.
Ipso insidente non opprimimur, sed elevamur: ipso
ducente, non errabimus, per ipsum ad ipsum eamus;
ut cum nato hodie puero in perpetuum gaudeamus.
SERMO CXC. In Natali Domini, VII.
CAPUT PRIMUM.
1.
Diem quo nasceretur Christus
mysterii causa elegit. Dominus noster Jesus qui
erat apud Patrem antequam natus esset ex matre,
non solum virginem de qua nasceretur, sed et diem
quo nasceretur, elegit. Errantes homines plerumque
eligunt dies, alius novellandi, alius aedificandi, alius
proficiscendi, et aliquando etiam alius uxorem ducendi.
Quod cum facit, ideo facit, ut inde aliquid
natum feliciter nutriatur. Nemo tamen potest eligere
diem, quo ipse nascatur. Sed ille potuit utrumque
eligere, qui utrumque potuit et creare. Nec ita elegit
diem, sicut eligunt qui fata hominum inaniter de
siderum dispositione suspendunt. Non enim per diem
felix factus est qui est natus; sed felicem fecit diem,
quo nasci est ipse dignatus. Nam et dies nativitatis
ejus, habet mysterium lucis ejus. Sic enim dicit Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit:
abjiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma
lucis, sicut in die honeste ambulemus
[(Rom. XIII, 12,
13)]
. Agnoscamus diem, et simus dies. Nox enim
eramus, cum infideliter vivebamus. Et quoniam ipsa
infidelitas quae totum mundum vice noctis obtexerat,
minuenda fuerat fide crescente; ideo die Natalis Domini
nostri Jesu Christi, et nox incipit perpeti detrimenta,
et dies sumere augmenta. Habeamus ergo,
fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles
propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc
solem. Quod enim Verbum erat, caro factum est [(Joan. I, 14)] ,
ut propter nos posset esse sub sole.
Carne quippe sub sole: majestate autem super universum
mundum, in quo condidit solem. Nunc vero
et carne super istum solem, quem pro Deo colunt,
qui mente caeci verum justitiae non vident solem.
CAPUT II.
2.
Nativitates Christi duae. Cur nasci
ex femina voluit. Diem ergo istum, Christiani, non
divinae nativitatis celebremus, sed humanae, scilicet
qua contemperatus est nobis; ut per invisibilem
visibilem factum, a visibilibus ad invisibilia transiremus.
Debemus enim fide catholica retinere duas
esse nativitates Domini: unam divinam, alteram humanam;
illam sine tempore, hanc in tempore. Ambas
autem mirabiles: illam sine matre, istam sine