PL 38, col. 936

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Tristitia de mortuis, qualis
prohibetur. Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus,
hoc est, mortuis charissimis nostris, non
contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent,
spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae.
Nam ideo et dormientes eos appellat Scripturae veracissima
consuetudo, ut cum dormientes audimus,
evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur
in Psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat [(Psal. XL, 9)]
?
Est ergo de mortuis eis qui diligunt,
quaedam tristitia quodam modo naturalis. Mortem
quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors
homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat
culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut
suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt
vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus,
ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino
viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus,
quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia
etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros,
sed aliquantum praecedere secuturos; tamen
mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum,
contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo
non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed,
non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur
ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi,
sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur:
inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde
dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio.
CAPUT II.
2.
Orationes et sacrificium ac eleemosynae
pro defunctis. Proinde pompae funeris, agmina
exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum
opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque
solatia, non adjutoria mortuorum. Orationibus
vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et
eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non
est dubitandum mortuos adjuvari; ut cum eis misericordius
agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt.
Hoc enim a patribus traditum, universa
observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis
Christi communione defuncti sunt, cum ad
ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur,
ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum
vero eorum commendandorum causa opera misericordiae
celebrantur, quis eis dubitet suffragari, pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.