PL 38, col. 1099
Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
manere voluisset, homo perisset. Agnoscimus Verbum
Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem
unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine,
diem ex die. Ipse est dies, qui fecit diem: a die non
factus, sed genitus. Si ergo dies de die, non factus,
sed genitus est; quis est dies quem fecit Dominus?
Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem.
Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus
et jucundemur in eo. In prima conditione mundi legitur
quia tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei
ferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta
est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem
vocavit diem, et tenebras vocavit noctem [(Gen. I, 2-5)]
.
Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est,
in quo exsultare et jucundari debemus? Est alius dies
quem fecit Dominus, quem magis debemus agnoscere,
et in eo jucundari et exsultare. Quoniam dictum
est fidelibus in Christum credentibus, Vos estis
lux mundi [(Matth. V, 14)]
. Si lux, utique dies: quia
lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno
die Dei Spiritus super aquam, et tenebrae
erant super abyssum, quando isti Infantes adhuc sua
peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum
Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux;
et facta est lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus
et jucundemur in eo [(Psal. CXVII, 24)]
. Alloquamur
istum diem apostolicis verbis. O dies quem fecit
Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc autem lux
in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae. Fuistis,
aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis. Respicite
conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia
ergo fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in
vobis, sed in Domino; sicut filii lucis ambulate [(Ephes.
V, 8)]
. Satis sint vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi
sumus, et de Sacramentis altaris hodie Infantibus
disputandum est.
SERMO CCXXVII. In die Paschae, IV. Ad Infantes, de Sacramentis.
Memor sum promissionis meae. Promiseram enim
vobis, qui baptizati estis, sermonem quo exponerem
mensae Dominicae Sacramentum, quod modo etiam
videtis, et cujus nocte praeterita participes facti estis.
Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis,
quid quotidie accipere debeatis. Panis ille quem videtis
in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus
est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum
per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista
voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem
suum, quem pro nobis fudit in remissionem
peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis.
Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus,