PL 38, col. 1245

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

septem numeros non addas, quos commemoras totos,
non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres:
unum, duo, tria; sicut unum et duo et tria faciunt
sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim;
sic pervenis usque ad decem et septem, portans in
digitis centum quinquaginta tres. Jam ergo recole,
quod paulo ante commemoravi et commendavi, et
vide quos, et quid significent decem et septem. Decem,
lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus,
nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis
aeternae, ubi schismata non erunt, ubi mors non timebitur,
quia post resurrectionem futura est; eos
ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum,
qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et
Dei donum, cujus festa celebramus?
SERMO CCLXXI. In die Pentecostes, V.
Dies nobis, fratres, gratus illuxit, quo sancta Ecclesia
fidelium fulget aspectibus, fervet in cordibus.
Celebramus quippe istum diem, quo Dominus Jesus
Christus post resurrectionem ascensione glorificatus
misit Spiritum sanctum. Sic enim Scriptum est in
Evangelio, cum diceret: Si quis sitit, veniat ad me,
et bibat; qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus
aquae vivae: evangelista secutus exponit, et ait: Hoc
autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui
in eum fuerant credituri. Nondum enim erat Spiritus
datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus [(Joan.
VII, 37-39)]
. Restabat ergo ut clarificato Jesu, cum
resurrexit a mortuis et ascendit ad coelos, jam daretur
Spiritus sanctus, ab eo missus, a quo promissus:
sicut et factum est. Quadraginta enim Dominus post
resurrectionem diebus cum discipulis suis conversatus,
ascendit in coelum, et die quinquagesimo, quem
hodie celebramus, misit Spiritum sanctum, sicut
scriptum est: quia factus est subito sonus de coelo,
quasi ferretur flatus vehemens; et visae sunt illis linguae
divisae sicut ignis, qui insedit super unumquemque: et
coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus dabat
eis pronuntiare [(Act. II, 1-4)]
. Flatus ille a carnali palea
corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae
consumebat; linguae illae quibus loquebantur
a Spiritu sancto impleti, per omnium gentium
linguas futuram Ecclesiam praesignabant. Sicut enim
post diluvium superba impietas hominum turrim contra
Dominum aedificavit excelsam, quando per linguas
diversas dividi meruit genus humanum, ut unaquaeque
gens lingua propria loqueretur, ne ab aliis intelligeretur [(Gen. XI, 1-9)] :
sic humilis fidelium pietas
earum linguarum diversitatem Ecclesiae contulit unitati;
ut quod discordia dissipaverat, colligeret charitas,
et humani generis tanquam unius corporis
membra dispersa ad unum caput Christum compaginata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.