PL 38, col. 1247

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix,
quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur
Sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur.
Quod videtur, speciem habet corporalem, quod
intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo
Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem
fidelibus, Vos autem estis corpus Christi, et membra [(I Cor. XII, 27)]
.
Si ergo vos estis corpus Christi et
membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum
est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod
estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis.
Audis enim, Corpus Christi; et respondes, Amen.
Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen.
Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus,
ipsum Apostolum identidem audiamus, qui cum de
isto Sacramento loqueretur, ait, Unus panis, unum
corpus multi sumus [(Id. X, 17)]
: intelligite et gaudete;
unitas, veritas, pietas, charitas. Unus panis: quis est
iste unus panis? Unum corpus multi. Recolite quia
panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando
exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati
estis, quasi conspersi estis. Quando Spiritus sancti
ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.