PL 38, col. 1283

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quam securi in Domino, et quam sublimi honore
gloriantur, quis terreno docere possit exemplo?
CAPUT V.
5.
Felicitas martyrum alia ante, alia
post resurrectionem. Et haec quidem vita, quam nunc
beati martyres habent, quamvis jam nullis possit saeculi
hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari,
parva particula promissionis agitur, imo solatium dilationis.
Veniet autem retributionis dies, ubi corporibus
redditis, totus homo recipiat quod meretur. Ubi
et illius divitis membra quae quondam temporali purpura
decorabantur, aeterno igne torreantur, et caro
pauperis ulcerosi mutata inter Angelos fulgeat: quamvis
etiam nunc ille guttam ex digito pauperis apud
inferos sitiat, et ille in sinu justi deliciose requiescat [(Luc. XVI, 19-24)] .
Sicut enim plurimum distat inter
laetitias miseriasve somniantium et vigilantium; ita
multum interest inter tormenta vel gaudia mortuorum
et resurgentium: non quod spiritus defunctorum
sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia est
animarum sine ullis corporibus requies, alia cum
corporibus coelestibus claritas et felicitas Angelorum,
quibus aequabitur resurgentium multitudo fidelium:
in qua gloriosissimi martyres praecipua sui honoris
luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna tormenta
perpessi sunt, eis digna in ornamenta vertentur.
CAPUT VI.
6.
Solemnitates martyrum, quo animo
celebrandae. Martyres miserantur nos, ac precantur
pro nobis. Unde solemnitates eorum, sicut facimus,
devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta congregatione,
fideli cogitatione, fidenti praedicatione.
Non parva pars imitationis est, meliorum congaudere
virtutibus. Illi magni, nos parvi: sed benedixit Dominus
pusillos cum magnis [(Psal. CXIII, 13)] . Praecesserunt,
praeeminuerunt. Si eos sequi non valemus
actu, sequamur affectu: si non gloria, certe laetitia:
si non meritis, votis: si non passione, compassione:
si non excellentia, connexione. Non nobis parum
videatur quod ejus corporis membra sumus, cujus et
illi, quibus aequiparari non possumus. Quia si unum
membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita
cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia
membra [(I Cor. XII, 26)]
. Gloria capiti, unde consulitur
et superioribus manibus, et infimis pedibus. Sicut
ille unus animam suam pro nobis posuit: ita et imitati
sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt,
atque ut ista populorum tanquam germinum
copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine
irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam
nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur
eis, precantur pro nobis. Illi corpora sua tanquam
vestimenta straverunt, cum pullus Dominum
portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut
ramos de arboribus caedentes, de Scripturis sanctis
hymnos laudesque decerpimus, quas in commune
gaudium proferamus [(Matth. XXI, 7-9)] . Omnes tamen
eidem Domino paremus, eumdem magistrum sequimur,
eumdem principem comitamur, eidem capiti subjungimur,
ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.