PL 38, col. 1293

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

adjumentum, non praeveniendo, sicut Petrus
praesumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus
proficiens. Quando enim Petrus ter negavit, quid
evangelista dicit, attendite: Et respexit eum Dominus,
et recordatus est Petrus [(Luc. XXII, 61)]
. Quid est, respexit eum?
Non enim Dominus in facie corporali
eum tanquam commemorando respexit. Non sic est:
Evangelium legite. Dominus in interioribus domus
judicabatur, Petrus in atrio tentabatur. Ergo respexit
eum Dominus, non corpore, sed majestate; non
oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima.
Ille quia averterat faciem suam, respexit eum, et
factus est liberatus. Ergo praesumptor periisset, nisi
Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis suis ablutus,
correptus et ereptus praedicat Petrus. Praedicat qui
negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis
medicina illa sanguinis Domini. Bibunt credentes
quod fuderunt saevientes. Sed multum est ad me,
inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini imitare
conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum
et Jacobum. Homines erant, conservi erant; sicut tu
nati, sed ab illo qui non sic natus est, coronati.
SERMO CCLXXXV. In die Natali martyrum Casti et Aemili.
1.
Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet
imitari. Sanctorum martyrum non magna solum,
sed etiam pia virtus (ipsa est enim utilis virtus,
imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non
militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae
loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum
celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet
imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de
suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit.
Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam
unum pretium datum est pro omnibus nobis.
2.
Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in
cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux
Christi, tribunal judicis. Illud ergo praecipue commonendi
estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare
debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed
causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur
Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio,
quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce
dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena,
sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum
similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum,
in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est [(Isai. LIII, 12)]
.
Duos latrones hinc atque inde posuerunt:
sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis
adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora
sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam
in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non
cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.