PL 38, col. 1393

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

severitas patris, severitas patrui, severitas magistri,
severitas boni vicini, severitas correctionis
majoris ipsius. Haec si sic agerentur, non multum nos
mala contristarent.
CAPUT XXII.
20.
Ira Dei ex populi peccatis.
Fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas.
Quam cito dicitur, Quod populus fecit, fecerit: quis
est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec Deus?
Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit
diluvium? Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae,
quando coelesti delevit igne? Nolo jam dicere de praesentibus
malis, quanta et ubi facta sunt, et quae secuta
sunt; nolo commemorare, ne videar insultare.
Numquid in ira sua sejunxit Deus eos qui faciebant,
ab eis qui non faciebant? Sed junxit eos qui faciebant,
cum eis qui non prohibebant.
CAPUT XXIII.
21.
Populus ne sibi sumat quod
ad potestates pertinet, neve inordinate saeviat in malos.
Explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei.
Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et ejus
mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis;
potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo
et majoribus suis redditurae sunt rationem, pacifice
permittatis: quotiescumque petendum est, honorifice
et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et infeliciter
atque inordinate saeviunt, non vos misceatis;
non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis.
Sed quantum potestis, quisque in domo sua et in vicinia
sua, cum eo cum quo habet alicujus necessitudinis
et charitatis vinculum, moneatis, suadeatis,
doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet
a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur,
et finem det humanis malis, et non secundum
peccata nostra faciat nobis, neque secundum
iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat
ortus ab occidente, longe faciat a nobis peccata
nostra [(Psal. CII, 10 et 12)] ; et propter honorem nominis
sui liberet nos, et propitius sit peccatis nostris, ne
forte dicant gentes, Ubi est Deus eorum [(Psal. LXXVIII,
9 et 10)] ?
SERMO CCCIII. In Natali martyris Laurentii, II.
1.
Laurentius archidiaconus opes Ecclesiae proferre
jussus. Beati Laurentii illustre martyrium est, sed
Romae, non hic: tantam enim video vestram paucitatem.
Quam non potest abscondi Roma, tam non potest
abscondi Laurentii corona. Sed quare adhuc
istam civitatem lateret, scire non possum. Ergo pauci
audite pauca: quia et nos in hac lassitudine corporis
et aestibus non possumus multa. Diaconus erat, secutus
Apostolos: tempore post Apostolos fuit. Cum ergo
persecutio, quam modo ex Evangelio audistis praedictam
fuisse Christianis, Romae, sicut in caeteris locis,
vehementer arderet, et tanquam ab archidiacono postulatae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.