PL 38, col. 1412
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
principes caerimoniari; responditque ille, Non facio:
adjecit et ait, Consule tibi. Ipsa est lingua subdola diaboli:
etsi non hujus qui nesciebat quid loqueretur,
illius tamen qui per eum loquebatur. Loquebatur
enim proconsul, non tam secundum principes homines,
quorum jussa sibimet injuncta jactabat, quam
secundum principem potestatis aeris de quo Apostolus
dicit, Qui operatur in filiis diffidentiae [(Ephes. II, 2)]
:
quem per hujus quoque linguam operari Cyprianus
noverat, quod ipse non noverat. Noverat, inquam,
Cyprianus, cum a proconsule audiret, Consule tibi
quod caro et sanguis diceret stolide, hoc diabolum
dicere subdole: atque intuebatur in uno opere duos;
istum oculis, illum fide. Nolebat eum iste mori, nolebat
ille coronari: proinde circa istum placidus,
circa illum cautus; huic aperte respondebat, illum
occulte vincebat.
CAPUT IV.
6.
Cypriani verba. Sententia in Cyprianum.--Fac,
inquit, quod tibi praeceptum est: in re
tam justa nulla est consultatio. Dixerat quippe ille, Consule tibi.
Ad hoc responsum est, In re tam justa
nulla est consultatio. Consulit enim qui consilium vel
impertit, vel quaerit. Sed proconsul non a Cypriano
consilium accipere volebat, sed eum potius ut a se
acciperet, admonebat. At ille, In re, inquit, tam justa
nulla est consultatio. Non adhuc consulo, quia non adhuc
dubito: abstulit enim mihi dubitationem ipsa justitia.
Justus autem, ut securus moriatur in carne,
certus vivit in fide. Praecesserant Cyprianum multi
martyres, quos flagrantissimis exhortationibus suis ad
vincendum diabolum accenderat; et erat utique justum
ut quos veridicus loquendo praemiserat, patiendo
intrepidus sequeretur: ergo in re tam justa
nulla est consultatio. Quid ad haec dicamus? quid ad
haec exsultemus? Tanta conceptione gaudiorum, in
quid erumpat cor nostrum et os nostrum, nisi in ipsam
venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius
Maximus decretum ex libello recitasset: Tascium
Cyprianum gladio animadverti placet. Respondit
ille, Deo gratias. Habentes igitur de re tanta
memoriam praesentis loci, festivitatem solemnissimi
diei, propositionem saluberrimi exempli, omnibus
medullis nostris dicamus et nos, Deo gratias.
SERMO CCCX. In Natali Cypriani martyris, II.
CAPUT PRIMUM.
1.
Natale Cypriani martyris
Africa tota percelebre. Spiritus sanctus doceat nos in
hac hora quae oporteat dicere: dicturi enim sumus aliquid
de laude Cypriani gloriosissimi martyris, cujus
Natalem hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen
sic frequentat Ecclesia, id est, Natales, ut Natales