PL 38, col. 1413
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vocet pretiosas martyrum mortes. Sic, inquam, hoc
nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui non sunt in
illa, hoc dicant cum illa. Quis enim hodie, non dicam
in hac nostra civitate, sed plane per Africam totam
transmarinasque regiones, non Christianus solum, sed
Paganus, aut Judaeus, aut etiam haereticus poterit inveniri,
qui non nobiscum dicat Natalem martyris
Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit,
ignoramus; et quia hodie passus est, Natalem ejus
hodie celebramus. Sed illum diem non celebraremus,
etsi nossemus. Illo enim die traxit originale peccatum:
isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex fastidioso
matris utero istam processit in lucem, quae
oculos carnis illecebrat: isto autem die ex occultissimo
naturae sinu illam discessit ad lucem, quae visum
mentis feliciter et beate illustrat.
CAPUT II.
2.
Carthaginensis Ecclesia Cypriani
episcopatu et martyrio nobilitata. Mensa Cypriani apud
Carthaginem. Carthaginensem Ecclesiam vivens gubernavit,
moriens honoravit. Ibi episcopatum gessit,
ibi martyrium consummavit. In eo quippe loco, ubi
posuit carnis exuvias, saeva tunc multitudo convenerat,
quae propter odium Christi sanguinem funderet
Cypriani: ibi hodie venerans multitudo concurrit,
quae propter Natalem Cypriani bibit sanguinem Christi.
Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani
sanguis bibitur Christi, quanto devotius ibi
propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani.
Denique, sicut nostis, quicumque Carthaginem nostis,
in eodem loco mensa Deo constructa est; et tamen
mensa dicitur Cypriani, non quia ibi est unquam Cyprianus
epulatus, sed quia ibi est immolatus, et quia
ipsa immolatione sua paravit hanc mensam, non in
qua pascat sive pascatur, sed in qua sacrificium Deo,
cui et ipse oblatus est, offeratur. Sed ut mensa illa,
quae Dei est, etiam Cypriani vocetur, haec causa est;
quia ut illa modo cingatur ab obsequentibus, ibi Cyprianus
cingebatur a persequentibus: ubi nunc illa
ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab inimicis
frementibus calcabatur: postremo ubi illa erecta
est, ibi prostratus est. Cantate Deo, psalmum dicite
nomini ejus: qui ascendit super occasum [(Psal.
LXVII, 5)]
, ipse fecit ista super occisum.
CAPUT III.
3.
Cypriani mors pretiosa. Sed cum
Carthago habuerit cathedram ejus, Carthago habeat
memoriam ejus; unde nos celebraremus Natalitia
ejus, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum
ejus [(Psal. CXV, 15)]
? In omnem terram exiit
sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus [(Psal.
XVIII, 5)] . Docuit fideliter quod facturus erat, fecit
fortiter quod docuerat. Ad pretiosam mortem juste
vivendo, ad gloriosam vero vitam injuste moriendo
pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen,
quia perduxit usque ad sanguinem pro veritate
certamen.
CAPUT IV.
4.
Cyprianus et passione et scriptis
suis per orbem clarus. Verum quia non solum dixit
quae audirentur, sed scripsit etiam quae legerentur, et
ad alia loca per alienas linguas, ad alia vero per suas