PL 38, col. 1415

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

illecebra saeculi festinantes, transitura migrantes,
quantumlibet et quomodo libet fulgens felicitas
hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda,
aliquando hic et a viventibus relinquenda.
CAPUT III.
3.
Contemptum mundi martyres
exemplo docent. Contemnite ergo saeculum, Christiani;
contemnite saeculum, contemnite. Contempserunt
martyres, contempserunt Apostoli, contempsit
beatus Cyprianus, cujus hodie memoriam celebramus.
Divites esse vultis, honorati esse vultis, sani
esse vultis: totum ille contempsit, ad cujus memoriam
convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod
contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non
contempsisset, non utique sic honoraretis. Quare te
invenio earum rerum amatorem, quarum veneraris
contemptorem? Certe illum, si haec amaret, non venerareris.
Et tu noli amare: non enim intravit, et
ostium contra te clausit. Contemne et tu; et intra
post illum. Patet qua intres: Christus est janua. Et
tibi est ostium apertum, quando est latus ejus lancea
perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua
possis intrare. De latere Domini pendentis et morientis
in ligno, posteaquam est lancea perforatum, aqua
sanguisque profluxit [(Joan. XIX, 34)] . In uno est mundatio
tua, in altero redemptio tua.
CAPUT IV.
4.
Rerum terrenarum amor viscus
animae. Amate, et nolite amare: ad aliquid amate,
et ad aliquid amare nolite. Est enim quod ad profectum
ametur, et est quod ad impedimentum ametur.
Noli amare impedimentum, si non vis invenire tormentum.
Quod amas in terra, impedimentum est:
viscum est pennarum spiritualium, hoc est virtutum,
quibus volatur ad Deum. Capi non vis, et viscum
amas? Numquid ideo non caperis, quia dulciter caperis?
Quanto magis delectat, tanto fortius strangulat.
Haec dico: et laudatis, et clamatis, et amatis.
Respondet tibi, non ego, sed sapientia: Mores volo,
non voces. Sapientiam lauda vivendo; non sonando,
sed consonando.
CAPUT V.
5.
Cantica profana et saltationes
pulsae de ecclesia, ubi sepultus Cyprianus. Dominus
dicit in Evangelio, Cantavimus vobis, et non saltastis [(Matth. XI, 17)]
.
Quando hoc ego dicerem, si non legerem?
Irridet me vanitas, sed juvat auctoritas. Si
non praemisissem quis hoc dixerit, quis me vestrum
posset ferre dicentem, Cantavimus vobis, et non saltastis?
Numquidnam in hoc loco, etsi Psalmus cantandus
est, ab aliquo saltandum est? Aliquando ante annos
non valde multos etiam istum locum invaserat
petulantia saltatorum. Istum tam sanctum locum, ubi
jacet tam sancti Martyris corpus, sicut meminerunt
multi qui habent aetatem; locum, inquam, tam sanctum
invaserat pestilentia et petulantia saltatorum.
Per totam noctem cantabantur hic nefaria, et cantantibus
saltabatur. Quando voluit Dominus per sanctum
fratrem nostrum episcopum vestrum, ex quo
hic coeperunt sanctae vigiliae celebrari, illa pestis aliquantulum
reluctata, postea cessit diligentiae, erubuit
sapientiae.
CAPUT VI.
6.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.