PL 38, col. 1426
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
2.
Idem tractatur argumentum. Eia, fratres, sequamur
eum; si enim sequimur Stephanum, coronabimur. Maxime
autem sequendus et imitandus est nobis in dilectione
inimicorum. Nostis enim quia frequentium inimicorum
congregatione circumdatus, cum crebris hinc et
illinc saxorum ictibus tunderetur, placidus et intrepidus,
mitis et lenis inter lapides a quibus occidebatur, intuens
illum pro quo occidebatur, non ait, Domine judica
obitum meum; sed, accipe spiritum meum. Non
ait, Domine Jesu, vindica servum tuum, quem vides
isto supplicio mortis addictum; sed, ne statuas illis
hoc peccatum [(Act. VII, 58, 59)]
. Persistens ergo beatissimus
Martyr in testimonio veritatis, et charitatis
ardens spiritu, sicut nostis, pervenit ad gloriosissimum
finem; et qui vocatus usque ad finem perseveravit,
in fine quod vocabatur adeptus est, sui nominis
gloria Stephanus perductus est ad coronam. Quando ergo
beatus Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit,
quasi corona processit de coelo; ut eam sumerent
sequentes in praemio, qui praecedentis virtutem
imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram
crebra martyria. Quicumque postea sanguinem
pro Christi confessione fuderunt, imposuerunt coronam
illam capiti suo, et eam secuturis integram servaverunt.
Et modo, fratres, de coelo pendet: quisquis
eam concupierit, ad eam velociter volabit. Et ut Sanctitatem
vestram breviter atque evidenter hortemur,
multis non opus est verbis: sequatur Stephanum,
quicumque desiderat coronam. Conversi ad Dominum,
etc.
SERMO CCCXV. In solemnitate Stephani martyris, II.
CAPUT PRIMUM.
1.
Stephani gesta canonico
Libro contenta. Actuum Apostolorum liber legi
solitus a Dominico Paschae. Beatissimus Stephanus
quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex
etiam ipse septimus, et quomodo pervenerit ad supernam
coronam, cum ipsa lectio legeretur, audistis.
Hoc primum primi Martyris meritum commendatum
est Charitati vestrae: quia cum aliorum martyrum
vix Gesta inveniamus, quae in solemnitatibus eorum
recitare possimus, hujus passio in canonico libro est.
Actus Apostolorum liber est de Canone Scripturarum.
Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut
se consuetudo habet Ecclesiae. In hoc ergo libro, cui
titulus est, Actus Apostolorum, audistis quomodo sint
electi, et ab Apostolis ordinati septem diaconi, in quibus
sanctus Stephanus erat. Priores Apostoli, sequentes
diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam
de Apostolis,: prior victima de agnis, quam de arietibus.
2.
Stephani passio similis passioni Christi. Falsi testes
contra utrumque. Veritatis magna vis. Quantam autem
cum Domino suo et Salvatore suo habuit similitudinem
passionis! Falsi testes adversus istum, quomodo adversus
illum: et de ipsa re. Nostis enim et recolitis, falsi testes