PL 38, col. 1443
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Diximus quidem hesterno die, sicut meminit Charitas
vestra: Hujus libellus, aspectus est. Tamen quia
nonnulla nobis indicavit, quae nosse debetis, ad majorem
admirationem et Domini nostri gloriam, de
suorum sanctorum memoriis, de quibus dictum est, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. [(Psal. CXV, 15)]
;
etiam libellum dare decet, qui habet
omnia quae ex ejus ore cognovimus. Sed si Dominus
voluerit, hodie parabitur, et vobis die crastino recitabitur.
SERMO CCCXXII. Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae.
Hesterno die libellum promisimus Charitati vestrae,
ubi de illo sanato audire etiam possitis, quae videre
non potuistis. Si ergo placet Charitati vestrae, imo
quia placere debet quod et mihi placet, ambo fratres
stent in conspectu vestro: ut qui illum non viderant,
in isto videant quid ille patiebatur. Stent ergo ambo,
unus cui donata est gratia, et alter cui petenda est
misericordia.
Exemplar libelli a Paulo dati Augustino episcopo.
Rogo, domine beatissime papa Augustine, ut hunc
libellum meum, quem ex praecepto tuo obtuli, sanctae
plebi jubeas recitari.
Cum adhuc in patria nostra Caesarea Cappadociae
moraremur, frater noster natu major gravibus atque
intolerandis communem matrem affecit injuriis, in
tantum ut ei etiam manus non dubitaret inferre.
Quod nos omnes filii pariter congregati patienter tulimus,
ut ne verbum quidem fratri nostro pro matre
nostra, cur hoc faceret, dixerimus. Illa autem feminei
doloris stimulis incitata, injuriosum filium maledicendo
punire constituit. Cumque ad sacri Baptismatis
fontem post gallorum cantus memorato filio suo iram
Dei imprecatura properaret, tunc ei nescio quis in
patrui nostri similitudine, ut intelligitur, daemon occurrit,
et ab ea prior quo pergeret requisivit. Cui
illa, ad maledicendum filio suo ob intolerabilem contumeliam
se ire respondit. Tunc autem ille inimicus,
quoniam in mulieris corde insaniente locum facile
invenire potuit, ut omnibus malediceret persuasit.
Illa autem vipereis inflammata consiliis, sacrum fontem
provoluta corripuit, et sparsis crinibus nudatisque
uberibus hoc a Deo potissimum postulavit, ut
extorres patria et circumeuntes alienas terras, omne
hominum genus nostro terreremus exemplo. Mox
maternas preces efficax vindicta prosequitur, eumdemque
continuo fratrem nostrum aetate culpaque
majorem tremor membrorum tantus invasit, quantum
in me usque ante hoc triduum vestra Sanctitas vidit.
Servato autem ordine, quo nati eramus, intra unum
annum eadem nos poena omnes corripuit. Videns autem