PL 38, col. 1444

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

mater maledictiones suas ad tantam efficaciam
pervenisse, impietatis suae conscientiam et opprobrium
hominum diutius ferre non potuit: sed laqueo
guttur astringens, luctuosam vitam termino funestiore
conclusit. Egressi ergo nos omnes, opprobrium nostrum
non ferentes, et communem patriam relinquentes
passim sumus per diversa dispersi. Ex nobis autem
omnibus decem fratribus, qui nascendi quoque
ordine primum sequitur ad gloriosi martyris Laurentii
memoriam, quae apud Ravennam nuper collocata
est, sicut audivimus, meruit sanitatem. Ego autem
qui nascendi ordine sum sextus illorum, cum hac sorore
mea, quae me aetate subsequitur, ubicumque
gentium, ubicumque terrarum loca esse sacra, in quibus
operaretur Deus miracula, comperissem, magno
desideratae sanitatis amore carpebam iter. Sed ut de
caeteris celeberrimis sanctorum locis taceam, etiam
ad Anconam, Italiae civitatem, ubi per gloriosissimum
martyrem Stephanum multa miracula Dominus operatur,
eadem circuitione perveni. Sed ideo alibi curari
non potui, quia huic loco divina praedestinatione
servabar. Nec Uzalim civitatem Africae praetermisi,
ubi beatus martyr Stephanus magna praedicatur frequenter
operari. Verumtamen ante hos tres menses,
id est, calendarum januariarum die, tam ego quam
soror mea, quae hic mecum est, eadem adhuc passione
detenta, evidenti sumus visione commoniti. Ait
enim mihi quidam aspectu clarus, et candido crine
venerabilis, quod intra tertium mensem desiderata
esset mihi sanitas adfutura. Sorori autem meae in visione
Sanctitas tua in ea effigie, in qua te praesentes
videmus, apparuit: per quod nobis significatum est,
ad istum locum nos venire debuisse. Nam et ego Beatitudinem
tuam saepius postea videbam per alias civitates
in itinere, quo veniebamus, talem prorsus, qualem
modo conspicio. Admoniti ergo evidenti auctoritate
divina, ad hanc venimus civitatem ante dies
ferme quindecim. Passionis meae vel oculi vestri testes
sunt, vel miserabilis soror mea, quae ad eruditionem
omnium, communis mali praebet exemplum: ut
qui in illa qualis ego fuerim vident, in me quantum
per Spiritum sanctum suum Dominus sit operatus,
agnoscant. Orabam ego quotidie cum magnis lacrymis
in loco ubi est memoria gloriosissimi martyris
Stephani. Die autem dominico Paschae, sicut alii qui
praesentes erant, viderunt, dum orans cum magno
fletu cancellos teneo, subito cecidi. Alienatus autem
a sensu, ubi fuerim nescio. Post paululum assurrexi,
et illum tremorem in corpore meo non inveni. Huic
itaque tanto Dei beneficio non ingratus, hunc libellum
obtuli; in quo etiam quae de nostris calamitatibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.