PL 38, col. 1445
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ignorabatis, et quod de mea incolumitate et salute cognovistis,
exhibui: ut et pro mea sorore orare dignemini,
et pro me agere Deo gratias.
SERMO CCCXXIII. Habitus post libellum de sancto Stephano.
CAPUT PRIMUM.
1.
Parentum imprecationes in
filios, quam reformidandae. Misericordia quidem Dei,
fratres, sicut credendum est, omnes isti fratres, quos
una Dei ira materna plaga percussit, ad hujus de quo
gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen
discant filii obsequi, timeant parentes irasci.
Scriptum est, Benedictio patris firmat domum filiorum:
maledictio matris eradicat fundamenta [(Eccli. III,
11)]
. Modo isti per terras in fundamentis patriae suae
non sunt: praebent ubique spectaculum, proponunt
suum supplicium; praebent oculis miseriam suam,
terrent superbiam alienam. Discite, filii, quod dicit
Scriptura, reddere honorem parentibus debitum. Sed
et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos
esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita
est; quia Deus vere justus est, quia vere injuriam
passa fuerat. Unus ipsorum et verba contumeliosa et
manus injecerat; et caeteri matris injuriam patienter
tulerunt, nec unum pro ea verbum contra fratrem
responderunt. Justus Deus qui audivit precantem,
audivit dolentem. Sed quid illa misera? Nonne unde
citius exaudita, inde plus punita? Discite hoc petere
a Deo, ubi non timeatis exaudiri.
CAPUT II.
2.
Sanitas duobus fratribus non impetrata
Anconae, ut iis Hippone concederetur. Memoria
Stephani qua occasione apud Anconam ante corporis
ejus detectionem exstructa. Nos autem, fratres, satagamus
Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui
sanatus est; et pro illa quae adhuc tenetur, preces
fundamus. Benedicamus Deum, quia dignos nos habuit,
ut hoc videremus. Quid enim sumus, quia ego
apparui istis nesciens? Illi enim me videbant, et ego
nesciebam: et admonebantur ut ad istam civitatem
venirent. Quis sum ego? Homo sum unus de multis,
non de magnis. Et vere, ut audiat Charitas vestra,
multum miror, et gaudeo nobis esse concessum:
quoniam iste homo nec Anconae curari potuit; imo
potuit, sed propter nos factum non est, quia facillime
fieri potuit. Sciunt enim multi quanta miracula per
beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate
fiant. Et audite quod miremini: memoria ejus antiqua
ibi erat, et ipsa est ibi. Sed fortasse dicis: Corpus
ejus nondum apparuerat, memoria ibi unde erat?
Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit,
non tacebo Charitati vestrae. Quando lapidabatur sanctus
Stephanus, aliqui etiam innocentes, et maxime
de iis qui jam in Christum crediderant, circumstabant:
dicitur lapis venisse in cubitum, et excussus
inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum,
et servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis
attulit illum ad littus Anconae, et revelatum est
illi ibi debere reponi lapidem illum. Ille obedivit revelationi,