PL 38, col. 1446

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et fecit quod jussum est: ex illo coepit esse
ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium
sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus
quid contigisset. Verum autem intelligitur propterea
ibi fuisse revelatum, ut ibi poneret lapidem qui de
cubito Martyris excussus est, quia graece cubitum ἀγκών
dicitur. Sed qui sciunt quae ibi miracula fiant,
ipsi nos doceant. Non ibi coeperunt fieri ista miracula,
nisi posteaquam corpus sancti Stephani apparuit.
Ecce ibi non est curatus iste juvenis, ut nostris oculis
servaretur.
3.
De miraculis apud Uzalim factis. Apud Uzalim
ubi est episcopus frater meus Evodius, quanta miracula
ibi fiant quaerite, et invenietis. Praetermissis autem
aliis, indico vobis unum quod ibi factum est, ut
videatis quanta sit ibi praesentia majestatis.
CAPUT III.
Mulier quaedam subito aegrotum
filium, cui succurrere festinando non potuit, in gremio
suo catechumenum amisit: quae clamans, Mortuus
est, inquit, filius meus catechumenus.
4.
Populi clamor ex subita curatione puellae exortus.
Et cum haec diceret Augustinus, populus de memoria
sancti Stephani clamare coepit, Deo gratias! Christo
laudes! In quo continuo clamore, puella quae curata
est ad absidam perducta est. Qua visa, populus cum
gaudio et fletu, nullis interpositis sermonibus, sed
solo strepitu interposito, aliquandiu clamorem protraxit:
et silentio facto, Augustinus episcopus dixit,
Scriptum est in Psalmo, Dixi, Proloquar adversum
me delictum meum Domino Deo meo, et tu dimisisti impietatem
cordis mei [(Psal. XXXI, 5)]
. Dixi, Proloquar:
nondum prolocutus sum: Dixi, Proloquar, et tu dimisisti.
Commendavi istam miseram, imo ex misera,
commendavi eam vestris orationibus. Disposuimus
orare, et exauditi sumus. Sit gaudium nostrum actio
gratiarum. Citius exaudita est mater Ecclesia, quam
in perniciem maledicta mater illa. Conversi ad Dominum,
etc.
SERMO CCCXXIV. Quo Augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Miraculum apud Uzalim factum. Parvulo ante baptismum
extincto vita reddita, ut sacramenta perciperet. Debet a nobis hesternus sermo compleri, qui majori
interruptus est gaudio. Statueram enim et coeperam
loqui Charitati vestrae, quare mihi videntur isti
fratres divina auctoritate ad hanc civitatem esse directi,
ut hic in eis diu optata et exspectata sanitas
impleretur. Et hoc volens dicere, prius commendare
coeperam Charitati vestrae loca sancta, in quibus non
sunt sanati, et ad nos inde sunt directi. Et dixi de
Ancona civitate Italiae: coeperam de Uzali civitate dicere,
quae est in Africa (episcopum habet fratrem
meum, quem nostis, Evodium); quia et ad illam civitatem
eos venire, fama ejusdem martyris et operum
ejus compulisset. Non est illic datum quod dari potuit,
ut hic daretur ubi dari debuit. Cum autem opera
divina per sanctum Martyrem commemorare breviter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.