PL 4, col. 326

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 36 · The Epistles of Cyprian 35

ornamenta complura, ut, redintegrato Ecclesiae
suae robore, tam mites et humiles faciat in consessus
nostri honore florere. Opto vos, fratres charissimi ac
desiderantissimi, semper bene valere.
EPISTOLA XXXVI. [(Erasm., III, 24. Pamel., Rig., Baluz., XXXVI. Paris. XXXV. Oxon., Lips., VII.)] AD CLERUM, DE CURA PAUPERUM ET PEREGRINORUM.
ARGUMENTUM.-- Monet ne glomeratim martyres visitent,
ne viduas, infirmos, pauperesve aut peregrinos
negligant.
Cyprianus presbyteris et diaconibus, fratribus charissimis,
salutem. Saluto vos, fratres charissimi, per
Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire,

ut desiderio tam meo quam vestro et omnium fratrum
satisfiat. Oportet nos tamen paci communi consulere
et interdum, quamvis cum taedio animi nostri,
deesse vobis, ne praesentia nostra invidiam et violentiam
gentilium provocet, et simus auctores rumpendae
pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus.
Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis, me
venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus
ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut
melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus
et credere voluit et crescere? Viduarum et infirmorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.