PL 4, col. 328
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: The Epistles of Cyprian 37
possem! promptus et libens solemni ministerio
cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis
obsequia complerem. Sed officium meum vestra,
quaeso, diligentia representet, et faciat omnia quae
fieri oportet circa eos quos in talibus meritis fidei
ac virtutis suae illustravit divina dignatio. Corporibus
etiam omnium qui, etsi torti non sunt in
carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt,
impertiatur et vigilantia et cura propensior. Neque
enim virtus eorum aut honor minor est quo minus
ipsi quoque inter beatos martyres aggregentur: quod
in illis est, toleraverunt quicquid tolerare parati et
prompti fuerunt. Qui se tormentis et morti sub
oculis Dei obtulit, passus est quicquid pati voluit;
non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt
.
Qui in me confessus fuerit coram hominibus,
et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis
est [(Matth. X, 32)]
, dicit Dominus. Confessi sunt Qui toleraverit usque ad finem hic salvus erit
[(Ibid., 22)]
,
dicit Dominus. Toleraverunt, et ad finem usque
incorrupta et immaculata virtutum suarum merita
pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto fidelis usque
ad mortem, et dabo tibi coronam vitae [(Apoc. II, 10)]
.
Usque ad mortem fideles et stabiles et inexpugnabiles
perseveraverunt. Cum voluntati et confessioni
nominis in carcere et in vinculis accedit et moriendi
terminus, consummata martyris gloria est.
II.
Denique et dies eorum quibus excedunt annotate,
ut commemorationes eorum inter memorias
martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus,