PL 4, col. 591

De mortalitate (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Mortality 13 · On the Mortality 12 · On the Mortality 14

in adversis probatio est veritatis. Arbor quae alta
radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur;
et navis quae forti compage solida est, pulsatur
fluctibus, nec foratur; et quando area fruges terit,
ventos grana fortia et robusta contemnunt, inanes
paleae flatu portante rapiuntur.
XIII.
Sic et apostolus Paulus, post naufragia, post
flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta,
non vexari sed emendari se dicit adversis, ut,
dum gravius affligitur, verius probaretur: Datus est
mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui
me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum
rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit
tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur [(II Cor. XII, 7-9)]
.
Quando ergo infirmitas et imbecillitas

et vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra
perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur,
sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et
homines justos tentatio tribulationis [(Eccli. XXVII, 5)]
.
Hoc denique inter nos et caeteros interest, qui Deum
nesciunt, quod illi in adversis queruntur et murmurant,
nos adversa non avocant a virtutis et fidei
veritate, sed corroborant in dolore.
XIV.
Hoc quod nunc corporis vires solutus in
fluxum venter eviscerat, quod in faucium vulnera
conceptus medullitus ignis exaestuat, quod assiduo
vomitu intestina quatiuntur, quod oculi vi sanguinis
inardescunt, quod quorumdam vel pedes vel aliquae
membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur,
quod per jacturas et damna corporum prorumpente

languore vel debilitatur incessus, vel auditus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.