PL 40, col. 193

De fide et symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

possunt, ut videre valeant in Dei substantia non
esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud
quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed
quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum
haec dici possunt facile, et credi: videri autem nisi
corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt.
Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud
aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus
Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum;
neque tres deos, sed istam Trinitatem unum
Deum; neque diversos natura, sed ejusdem substantiae;
neque ut Pater aliquando sit Filius, aliquando
sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius
semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus
sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus
tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam
videri nisi mundato corde non possunt: et qui
ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est, atque in
aenigmate [(I Cor. XIII, 12)] , non potest efficere ut et
ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati
autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
Haec fides est de Deo conditore et renovatore
nostro.
21.
Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis
imperata est, cum dictum est, Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et
ex tota mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges,
inquit, proximum tuum tanquam te ipsum [(Luc.
X, 27)]
: si autem ista fides congregationem societatemque
hominum non teneat, in qua fraterna charitas
operetur, minus fructuosa est.
CAPUT X.
Ecclesia catholica. Remissio peccatorum.
Totius hominis in melius commutatio resurrectione
perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis
futurae veritas confirmatur. Credimus et sanctam
Ecclesiam, utique catholicam. Nam et haeretici et
schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed
haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant;
schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna
charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus.
Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam
catholicam, quae diligit Deum; nec schismatici, quoniam
diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile
ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo qui nos
reconciliavit sibi, delens omnia praeterita, et ad vitam
novam nos vocans: quam vitam donec perfectam
capiamus, sine peccatis esse non possumus:
interest tamen qualia sint.
22.
Nec de peccatorum differentia modo tractandum
est, sed credendum omnino, nullo modo nobis
ignosci ea quae peccamus, si nos inexorabiles ad
ignoscenda peccata fuerimus [(Matth. VI, 15)] . Itaque
credimus et remissionem peccatorum.
23.
Et quoniam tria sunt quibus homo constat,
spiritus, anima et corpus: quae rursus duo dicuntur,
quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.